§1.1Hamilcar, Hannibalis filius, cognomine Barca, Karthaginiensis, primo Poenico bello, sed temporibus extremis, admodum adulescentulus in Sicilia praeesse coepit exercitui.
哈米尔卡,汉尼拔之子,绰号巴卡,迦太基人,在第一次布匿战争中,但在战争的最后阶段,以极年轻的年纪,开始在西西里指挥军队。
§1.2cum ante eius adventum et mari et terra male res gererentur Karthaginiensium, ipse ubi affuit, numquam hosti cessit neque locum nocendi dedit, saepeque e contrario occasione data lacessivit semperque superior discessit.
在他到达之前,迦太基人在海上和陆上的战况都进行得十分糟糕,但他自己一出现,就绝不向敌人屈服,也不给对方施加伤害的机会;相反,每当机会来临,他便频频发起进攻,且总是以优势者的姿态全身而退。
quo facto, cum paene omnia in Sicilia Poeni amisissent, ille Erycem sic defendit, ut bellum eo loco gestum non videretur.
这一事迹之后,尽管迦太基人在西西里几乎失去了一切,他却如此防守了埃里克斯,以至于战争看起来都不像是在那个地方进行过一样。
§1.3interim Karthaginienses classe apud insulas Aegates a C. Lutatio, consule Romanorum, superati statuerunt belli facere finem eamque rem arbitrio permiserunt Hamilcaris.
在此期间,迦太基人在埃加特斯群岛附近的海战中被罗马执政官盖乌斯·鲁塔提乌斯击败,决定结束战争,并将此事交由哈米尔卡全权裁决。
ille etsi flagrabat bellandi cupiditate, tamen paci serviundum putavit, quod patriam exhaustam sumptibus diutius calamitates belli ferre non §1.4posse intellegebat, sed ita ut statim mente agitaret, si paulum modo res essent refectae, bellum renovare Romanosque armis persequi, donicum aut virtute vicissent aut victi manus dedissent.
尽管他心中燃烧着战斗的渴望,但他仍认为应当顺应和平,因为他深知因战费而耗尽的祖国无法再长久承受战争的灾难,但他的条件是:一旦局势稍有恢复,他便立刻在心中谋划重新开战,并以武力追击罗马人,直到他们要么凭借勇气战胜,要么战败投降。
§1.5hoc consilio pacem conciliavit, in quo tanta fuit ferocia, cum Catulus negaret bellum compositurum, nisi ille cum suis, qui Erycem tenerent, armis relictis Sicilia decederent, ut succumbente patria ipse periturum se potius dixerit, quam cum tanto flagitio domum rediret: non enim suae esse virtutis arma a patria accepta adversus hostes adversariis tradere.
怀着这一图谋,他促成了和平。 在这场和谈中,他的不屈展现得如此强烈——当时卡图卢斯声称不会停战,除非哈米尔卡和守卫埃里克斯的部下丢弃武器离开西西里——以至于哈米尔卡说,即便祖国正在屈服,自己宁可死去,也绝不带着如此巨大的耻辱回家:因为将祖国赐予、用以对抗敌人的武器拱手让给对手,不符合他的德行。
huius pertinaciae cessit Catulus.
卡图卢斯对这一固执做出了让步。