§2.1Idem cum prope ad annum octogesimum prospera pervenisset fortuna, extremis temporibus magnum in odium pervenit suorum civium,
同样是他,虽然在顺境中度过了将近八十年的岁月,但在晚年却招致了同胞市民的极大怨恨。
§2.2primo quod cum Demade de urbe tradenda Antipatro consenserat eiusque consilio Demosthenes cum ceteris, qui bene de re publica meriti existimabantur, populi scito in exilium erant expulsi.
首先是因为他曾与德马德斯达成协议,要把城市献给安提帕特,而在他的建议下,德摩斯梯尼与其他被认为对国家有功的人一起,根据人民的法令被驱逐流放。
neque in eo solum offenderat, quod patriae male consuluerat, sed etiam quod amicitiae fidem non praestiterat.
他不仅在这一点上犯了错误,即对祖国做出了糟糕的考量,而且还表现在他没有履行友谊的信义。
§2.3namque auctus adiutusque a Demosthene eum, quem tenebat, ascenderat gradum, cum adversus Charetem eum subornaret: ab eodem in iudiciis, cum capitis causam diceret, defensus aliquotiens, liberatus discesserat.
因为,在德摩斯梯尼的提携和帮助下,当德摩斯梯尼支持他对抗卡雷斯时,他才升到了他所拥有的那个地位;而且在数次面临死刑判决的诉讼中,他都得到了同一个人的辩护,得以无罪释放。
hunc non solum in periculis non defendit, sed etiam prodidit.
对于这个人,他不仅在危险中没有进行辩护,甚至还背叛了。
§2.4concidit autem maxime uno crimine, quod, cum apud eum summum esset imperium populi iussu et Nicanorem, Cassandri praefectum, insidiari Piraeo a Dercylo moneretur idemque postularet ut provideret, ne commeatibus civitas privaretur, huic audiente populo Phocion negavit esse periculum seque eius rei obsidem fore pollicitus est.
但他之所以彻底垮台,主要是因为一项指控:那就是,当他根据人民的命令掌握着最高权力时,被德尔基鲁斯警告说卡桑德斯的部将尼卡诺尔正在图谋袭击佩拉埃乌斯,并且该人要求他采取预防措施,免得城市被夺走粮食供应,而福基翁在人民旁听的情况下向此人否认存在危险,并承诺自己将为此事作保。
§2.5neque ita multo post Nicanor Piraeo est potitus.
没过多久,尼卡诺尔便占领了佩拉埃乌斯。
ad quem recuperandum cum populus armatus concurrisset, ille non modo neminem ad arma vocavit, sed ne armatis quidem praeesse voluit.
当武装起来的人民蜂拥而至企图夺回它时,他不仅没有召集任何人拿起武器,甚至连统领那些已经武装起来的人都不愿意。