§8.1Hic in Paraetacis cum Antigono conflixit, non acie instructa, sed in itinere, eumque male acceptum in Mediam hiematum coegit redire.
尤曼尼斯在巴莱塔克奈与安提柯交战,这不是一场摆开阵势的决战,而是在行军过程中的冲突,他重创了安提柯,并迫使后者退回米底亚过冬。
ipse in finitima regione Persidis hiematum copias divisit, non ut voluit, sed ut militum cogebat voluntas.
他自己则在波斯地区的邻近地带分散了兵力以进行冬营,这并非出于他的本意,而是由于兵士们的意愿所强加。
§8.2namque illa phalanx Alexandri Magni, quae Asiam peragrarat deviceratque Persas, inveterata cum gloria tum etiam licentia, non parere se ducibus, sed imperare postulabat, ut nunc veterani faciunt nostri.
因为亚历山大大帝的那支曾横扫亚洲并征服波斯人的著名方阵,不仅长期享有荣耀,而且长期放纵不羁,他们要求自己不服从将领,反要发号施令,正像我们今天的退役老兵所做的那样。
itaque periculum est ne faciant quod illi fecerunt, sua intemperantia nimiaque licentia ut omnia perdant neque minus eos, cum quibus fecerint, quam adversus quos steterint.
因此,危险在于,我们的老兵可能会重蹈他们的覆辙,因自身的无节制和过分放纵而毁掉一切,不仅毁灭他们所支持的人,也毁灭与他们对抗的人。
§8.3quodsi quis illorum veteranorum legat facta, paria horum cognoscat neque rem ullam nisi tempus interesse iudicet.
如果有人读到那些马其顿老兵的事迹,就会发现它们与我们今天老兵的事迹不相上下,并且会认为除了时代不同之外,两者之间别无二致。
sed ad illos revertar.
然而,还是让我回到他们的话题上来。
hiberna sumpserant non ad usum belli, sed ad ipsorum luxuriam, longeque inter se discesserant.
他们选择冬营地并不是为了战争的需要,而是为了自身的奢华,并且彼此分散得很远。
§8.4hoc Antigonus cum comperisset intellegeretque se parem non esse paratis adversariis, statuit aliquid sibi consilii novi esse capiendum.
当安提柯得知此事,并意识到在对手做好准备的情况下自己并非其对手时,他决定自己必须采取某种新策略。
duae erant viae, qua ex Medis, ubi ille hiemabat, ad adversariorum hibernacula posset perveniri.
有两条路可以从他过冬的米底亚到达对手的冬营地。
§8.5quarum brevior per loca deserta, quae nemo incolebat propter aquae inopiam, ceterum dierum erat fere decem; illa autem, qua omnes commeabant, altero tanto longiorem habebat anfractum, sed erat copiosa omniumque rerum abundans.
其中较短的一条穿过因缺水而无人居住的荒漠地区,但路程大约只有十天;而另一条众人常用的路,其绕行距离要长一倍,但物资充裕,各种东西都很丰富。
§8.6hac si proficisceretur, intellegebat prius adversarios rescituros de suo adventu, quam ipse tertiam partem confecisset itineris; sin per loca sola contenderet, sperabat se imprudentem hoster oppressurum.
如果他走这条路,他知道在自己行进到三分之一路程之前,敌人就会察觉到他的到来;但如果他急行军穿过荒漠,他希望自己能出其意料地击溃毫无戒备的敌人。
§8.7ad hanc rem conficiendam imperavit quam plurimos utres atque etiam culleos comparari post haec pabulum, praeterea cibaria cocta dierum decem, ut quam minime fieret ignis in castris.
为了完成这件事,他下令准备尽可能多的皮袋,甚至大型革囊,随后是饲料,此外还有十天的熟食,以便在营地中尽可能少生火。
iter quo habeat, omnes celat.
他向所有人隐瞒了自己的行军去向。
sic paratus, qua constituerat, proficiscitur.
做好了这些准备,他便按照既定的路线出发了。