§6.1Ad hunc Olympias, mater quae fuerat Alexandri, cum litteras et nuntios misisset in Asiam consultum, utrum repetitum iret Macedoniam (nam tum in Epiro habitabat) et suas res occuparet, §6.2huic ille primum suasit, ne se moveret et exspectaret, quoad Alexandri filius regnum adipisceretur; sin aliqua cupiditate raperetur in Macedoniam, oblivisceretur omnium iniuriarum et in neminem acerbiore uteretur imperio.
亚历山大的母亲奥林匹娅斯派使者带信到亚洲向他请教,自己是否应当回去收复马其顿(因为当时她住在伊庇鲁斯)并夺回自己的权力,他首先劝她不要轻举行动,而要等待亚历山大的儿子继承王位;但如果她因某种渴望而被驱使前往马其顿,就应当忘记过去所有的恩怨,不对任何人施行过于严酷的统治。
§6.3horum illa nihil fecit: nam et in Macedoniam profecta est et ibi crudelissime se gessit.
她对此一点也没有听从:因为她不仅前往马其顿,而且在那里行事极其残酷。
petiit autem ab Eumene absente, ne pateretur Philippi domus ac familiae inimicissimos stirpem quoque interimere, ferretque opem liberis Alexandri.
然而,她向不在身边的尤曼尼斯请求,不要容许腓力家族和王室最凶恶的敌人连他们的后代也一并铲除,而要向亚历山大的孩子们提供援助。
§6.4quam veniam si daret, quam primum exercitus pararet, quos sibi subsidio adduceret.
如果他能应允这一请求,就应当尽快整顿军队,带领他们来援助她。
id quo facilius faceret, se omnibus praefectis, qui in officio manebant, misisse litteras, ut ei parerent eiusque consiliis uterentur.
为了让他更容易做到这一点,她(信中说)已经给所有坚守职责的将领发了信,让他们服从他并听从他的调遣。
§6.5his rebus Eumenes permotus satius duxit, si ita tulisset fortuna, perire bene meritis referentem gratiam quam ingratum vivere.
尤曼尼斯被这些事所感动,认为如果命运如此安排,那么向恩人报恩而死,也比忘恩义地活着要好。