§1.1Eumenes Cardianus.
卡尔迪亚的尤曼尼斯。
huius si virtuti par data esset fortuna, non ille quidem maior exsitisset, quod magnos homines virtute metimur, non fortuna, sed multo illustrior atque etiam honoratior.
如果他被赋予了与其美德相匹配的运气,他确实不会变得更伟大——因为我们是用美德而不是运气来衡量伟人的——但他会变得显赫得多,甚至更受尊敬。
§1.2nam cum aetas eius incidisset in ea tempora, quibus Macedones florerent, multum ei detraxit inter eos viventi, quod alienae erat civitatis, neque aliud huic defuit quam generosa stirps.
因为当他的生命落入马其顿人兴盛的那个时代,生活在他们中间的他,由于是外国公民而受到很大贬损,他所缺乏的无非是高贵的出身。
§1.3etsi enim domestico summo genere erat, tamen Macedones eum sibi aliquando anteponi indigne ferebant, neque tamen non patiebantur: vincebat enim omnes cura, vigilantia, patientia, calliditate et celeritate ingenii.
因为尽管他在自己的祖国出身于最高贵的家庭,但马其顿人对于他有时被提升到他们之上仍然感到愤愤不平,然而他们并非不能容忍:因为他在细心、警惕、耐力、机智和心智的敏捷上超越了所有人。
§1.4Hic peradulescentulus ad amicitiam accessit Philippi, Amyntae filii, brevique tempore in intimam pervenit familiaritatem: fulgebat enim iam in adulescentulo indoles virtutis.
此人在极年轻时就获得了阿敏塔斯之子腓力的友谊,并在短时间内达到了极亲密的关系:因为在这年轻人的身上,美德的资质已经开始闪耀。
§1.5itaque eum habuit ad manum scribae loco, quod multo apud Graios honorificentius est quam apud Romanos.
因此,腓力将他留在身边担任书记官,这一职位在希腊人中比在罗马人中要尊贵得多。
namque apud nos, re vera sicut sunt, mercennarii scribae existimantur; at apud illos e contrario nemo ad id officium admittitur nisi honesto loco, et fide et industria cognita, quod necesse est omnium consiliorum eum esse participem.
因为在我们这里,正如他们的真实情况一样,书记官被视为雇佣劳动者;而在他们那里,相反,除非出身高贵且忠诚与勤勉得到证实,否则没有人能被接纳担任该职务,因为他必须参与所有的决策。
§1.6hunc locum tenuit amicitiae apud Philippum annos septem.
他在腓力手下保持了这一友谊的地位达七年之久。
illo interfecto eodem gradu fuit apud Alexandrum annos tredecim.
腓力被杀后,他在亚历山大手下也以同样的级别服务了十三年。
novissimo tempore praefuit etiam alterae equitum alae, quae Hetaerice appellabatur.
在最后时期,他还指挥了被称为‘伙友骑兵’的另一支骑兵队。
utrique autem in consilio semper affuit et omnium rerum habitus est particeps.
然而,他始终参与两者的决策,并被视为所有事务的参与者。