§7.1Sine dubio post Leuctricam pugnam Lacedaemonii se numquam refecerunt neque pristinum imperium recuperarunt, cum interim numquam Agesilaus destitit quibuscumque rebus posset patriam iuvare.
毫无疑问,在留克特拉战役之后,拉刻代蒙人再也未能恢复元气,也未能收复昔日的霸权;然而在此期间,阿格西劳斯从未停止过用一切可能的手段来帮助自己的祖国。
§7.2nam cum praecipue Lacedaemonii indigerent pecunia, ille omnibus, qui a rege defecerant, praesidio fuit: a quibus magna donatus pecunia patriam sublevavit.
因为拉刻代蒙人尤其缺乏资金,他便保护了所有背叛国王的人;他从这些人那里获得了巨额资助,从而缓解了祖国的困境。
§7.3atque in hoc illud inprimis fuit admirabile, cum maxima munera ei ab regibus ac dynastis civitatibusque conferrentur, quod nihil umquam domum suam contulit, nihil de victu, nihil de vestitu Laconum mutavit.
在这件事情上,最令人赞叹的是:尽管国王、诸侯和各城邦送给他人最丰厚的礼物,他却从未往自己家里拿过任何东西,也没有对拉科尼亚人的伙食和服饰做任何改变。
§7.4domo eadem fuit contentus, qua Eurysthenes, progenitor maiorum suorum, fuerat usus: quam qui intrarat, nullum signum libidinis, nullum luxuriae videre poterat, contra ea plurima patientiae atque abstinentiae.
他满足于他的祖先之始祖欧律斯提涅斯曾使用过的那所同样的房子;凡是进入这所房子的人,都看不到任何放荡或奢华的迹象,相反,却能看到极多忍耐与克制的体现。
sic enim erat instructa, ut in nulla re differret a cuiusvis inopis atque privati.
因为它是这样布置的,以至于在任何方面都与任何贫穷的平民之家没有区别。