§5.1Post hoc proelium collatum omne bellum est circa Corinthum ideoque Corinthium est appellatum.
在这场战役之后,整个战争都集中在科林斯周围,因此它被称为科林斯战争。
§5.2hic cum una pugna decem milia hostium Agesilao duce cecidissent eoque facto opes adversariorum debilitatae viderentur, tantum afuit ab insolentia gloriae, ut commiseratus sit fortunam Graeciae, quod tam multi a se victi vitio adversariorum concidissent: namque illa multitudine, si sana mens esset, Graeciae supplicium Persas dare potuisse.
在这里,当在一场战斗中,在阿格西劳斯的指挥下有一万名敌军倒下,且由于这一事件,对手的力量似乎被削弱时,他远没有因荣耀而骄傲自大,反而哀叹希腊的命运,因为被他击败的如此多的人,竟因他们自己领导者的过错而倒下:因为若有健全的理智,凭借那支大军,波斯人本可以向希腊偿付罪罚。
§5.3idem cum adversarios intra moenia compulisset et ut Corinthum oppugnaret multi hortarentur, negavit id suae virtuti convenire: se enim eum esse, qui ad officium peccantes redire cogeret, non qui urbes nobilissimas expugnaret Graeciae.
同样,当他将对手驱逐进城墙内,且许多人敦促他攻打科林斯时,他声称这不符合自己的德行:因为他是一个强迫犯错者回归职责的人,而不是一个攻占希腊最显赫城市的人。
§5.4'nam si' inquit 'eos exstinguere voluerimus, qui nobiscum adversus barbaros steterunt, nosmet ipsi nos expugnaverimus illis quiescentibus.
“因为,”他说,“如果我们想要消灭那些与我们一起对抗蛮族的人,那么在他们静观其变的同时,我们自己就击败了自己。
quo facto sine negotio, cum voluerint, nos oppriment.
一旦如此,他们将在想要的时候毫不费力地压倒我们。
'
”