§4.1Hic cum iam animo meditaretur proficisci in Persas et ipsum regem adoriri, nuntius ei domo venit ephororum missu, bellum Athenienses et Boeotos indixisse Lacedaemoniis: quare venire ne dubitaret.
正当他心中盘算着要进军波斯并攻打波斯国王本人时,由监察官派遣的使者从国内来到他身边,告知雅典人和波奥蒂亚人已对斯巴达人宣战,因此让他毫不迟疑地班师回国。
§4.2in hoc non minus eius pietas suspicienda est quam virtus bellica: qui cum victori praeesset exercitui maximamque haberet fiduciam regni Persarum potiundi, tanta modestia dicto audiens fuit iussis absentium magistratuum, ut si privatus in comitio esset Spartae.
在这件事上,他的敬虔与对义务的顺从不亚于其军事才能:因为尽管他率领着一支胜利之师,并且对夺取波斯帝国抱有极大的信心,但他却以极大的谦逊听从了不在场的政务官们的命令,仿佛他是斯巴达公民大会中的一名普通平民。
cuius exemplum utinam imperatores nostri sequi voluissent! sed illuc redeamus.
但愿我们的将军们曾愿意效仿他的榜样! 不过,让我们回到正题。
§4.3Agesilaus opulentissimo regno praeposuit bonam existimationem multoque gloriosius duxit, si institutis patriae paruisset, quam si bello superasset Asiam.
阿格西劳斯将良好的名声置于最富庶的王国之上,并且认为,如果他顺从了祖国的体制,要比在战争中征服亚洲荣耀得多。
§4.4hac igitur mente Hellespontum copias traiecit tantaque usus est celeritate, ut, quod iter Xerxes anno vertente confecerat, hic transierit triginta diebus.
因此,他怀着这样的决心率军跨越赫勒斯滂海峡,并以极快的速度行军,以至于薛西斯花了整整一年才走完的路程,他在三十天内就通过了。
§4.5cum iam haud ita longe abesset a Peloponneso, obsistere ei conati sunt Athenienses et Boeoti ceterique eorum socii apud Coroneam: quos omnes gravi proelio vicit.
当他距离伯罗奔尼撒已经不那么遥远时,雅典人、波奥蒂亚人以及他们的其他盟友试图在科罗内亚阻击他:他在一场惨烈的战斗中击败了他们所有人。
§4.6huius victoriae vel maxima fuit laus, quod, cum plerique ex fuga se in templum Minervae coniecissent quaerereturque ab eo, quid iis vellet fieri, etsi aliquot vulnera acceperat eo proelio et iratus videbatur omnibus, qui adversus arma tulerant, tamen antetulit irae religionem et eos vetuit violari.
这次胜利的最大值得赞扬之处在于:当许多人在败退中逃入密涅瓦的神庙,且有人向他询问该如何处置他们时,尽管他自己在那场战斗中受了几处伤,并且对所有拿起武器反对他的人显得十分愤怒,但他还是把对神灵的敬畏置于愤怒之上,禁止伤害他们。
§4.7neque vero hoc solum in Graecia fecit, ut templa deorum sancta haberet, sed etiam apud barbaros summa religione omnia simulacra arasque conservavit.
而且他不仅在希腊做到了这一点,将诸神的神庙视为神圣,甚至在蛮族那里,他也以极大的敬虔保护了所有的神像和祭坛。
§4.8itaque praedicabat mirari se, non sacrilegorum numero haberi, qui supplicibus deorum nocuissent, aut non gravioribus poenis affici, qui religionem minuerent, quam qui fana spoliarent.
因此他常常宣称,他感到奇怪的是,那些伤害了诸神乞求者的人,为什么不被列入亵渎神明者的行列,或者那些损害宗教敬畏的人,为什么没有比那些掠夺神庙的人受到更重的惩罚。