§3.1Postquam indutiarum praeteriit dies, barbarus non dubitans, quod ipsius erant plurima domicilia in Caria et ea regio iis temporibus multo putabatur locupletissima, eo potissimum hostes impetum facturos, omnes suas copias eo contraxerat.
休战期限过后,由于他自己在卡里亚拥有极多住所,且该地区在当时被认为是最为富庶的,蛮族毫不怀疑敌人会首选攻打那里,因而将自己的全部军队集结于该地。
§3.2at Agesilaus in Phrygiam se convertit eamque prius depopulatus est, quam Tissaphernes usquam se moveret.
然而,阿格西劳斯转向弗里吉亚,并在提萨斐尼做出任何行动之前劫掠了该地。
magna praeda militibus locupletatis Ephesum hiematum exercitum reduxit atque ibi officinis armorum institutis magna industria bellum apparavit.
在用丰厚的战利品使士兵们富足之后,他将军队带回以弗所过冬,并在那里建立了武器制造厂,以极大的热忱准备战争。
et quo studiosius armarentur insigniusque ornarentur, praemia proposuit, quibus donarentur, quorum egregia in ea re fuisset industria.
为了让士兵们更热心地武装自己并装扮得更华丽,他设立了奖赏,用以赏赐那些在此事中表现出杰出勤勉的人。
§3.3fecit idem in exercitationum generibus, ut, qui ceteris praestitissent, eos magnis afficeret muneribus.
他在各类军事训练中也做了同样的事,以便用重奖赏赐那些超越他人的人。
his igitur rebus effecit ut et ornatissimum et exercitatissimum haberet exercitum.
因此,通过这些方法,他使得自己拥有一支装备最精良、训练最充分的军队。
§3.4huic cum tempus esset visum copias extrahere ex hibernaculis, vidit, si, quo esset iter facturus, palam pronuntiasset, hostes non credituros aliasque regiones praesidiis occupaturos neque dubitaturos aliud eum facturum ac pronuntiasset.
当他认为该把军队撤出冬营时,他预见到,如果他公开宣布自己将往何处进军,敌人是不会相信的,反而会用守备队占领其他地区,坚信他所做的将与他所宣布的不同。
§3.5itaque cum ille Sardis iturum se dixisset, Tissaphernes eandem Cariam defendendam putavit.
因此,当他宣布自己将前往萨迪斯时,提萨斐尼认为还是应当防守卡里亚。
in quo cum eum opinio fefellisset victumque se vidisset consilio, sero suis praesidio profectus est.
在这件事上,当他的预料落空并发现自己在智谋上落败时,他才迟迟出发去增援自己的人。
nam cum illo venisset, iam Agesilaus multis locis expugnatis magna erat praeda potitus.
因为当他到达那里时,阿格西劳斯已经攻克了许多地方,并夺取了丰厚的战利品。
§3.6Laco autem cum videret hostes equitatu superare, numquam in campo sui fecit potestatem et is locis manum conseruit, quibus plus pedestres copiae valerent.
然而,当这位斯巴达人看到敌人在骑兵上占优时,便绝不在平原上给对方交战的机会,而是在步兵部队能发挥更大作用的地方交手。
pepulit ergo, quotienscumque congressus est, multo maiores adversariorum copias et sic in Asia versatus est, ut omnium opinione victor duceretur.
因此,每当交战,他都击退了远多于己方的敌军,并且他在亚洲的活动如此成功,以至于在众人的心目中他被公认为胜利者。