§6.1Idem cum in conventum venisset Arcadum, petens ut societatem cum Thebanis et Argivis facerent, contraque Callistratus, Atheniensium legatus, qui eloquentia omnes eo praestabat tempore, postularet ut potius amicitiam sequerentur Atticorum, et in oratione sua multa invectus esset in Thebanos et Argivos in eisque hoc posuisset, §6.2animum advertere debere Arcades, quales utraque civitas cives procreasset, ex quibus de ceteris possent iudicare: Argivos enim fuisse Orestem et Alcmeonem matricidas, Thebis Oedipum natum, qui, cum patrem suum interfecisset, ex matre liberos procreasset:
当这同一个伊巴密浓达来到阿卡迪亚人的集会,请求他们与底比斯人和阿戈斯人结盟时,而相反地,当时在雄辩方面冠绝群雄的大使——雅典的大使卡利斯特拉托斯则要求他们宁可寻求雅典人的友谊,并在演说中对底比斯人和阿戈斯人进行了诸多抨击,并在他们身上断言了这一点:阿卡迪亚人应该注意到这两个城邦繁衍出了怎样的公民,并能以此来评判其余的人:因为弑母的俄瑞斯忒斯和阿尔克迈翁是阿戈斯人,而俄狄浦斯则出生于底比斯,他在杀害了自己的父亲之后,又与母亲生下了孩子。
§6.3huic in respondendo Epaminondas, cum de ceteris perorasset, postquam ad illa duo opprobria pervenit, admirari se dixit stultitiam rhetoris Attici, qui non animadverterit, innocentes illos natos domi, scelere admisso cum patria essent expulsi, receptos esse ab Atheniensibus.
针对此人的反驳中,伊巴密浓达在详述了其余事情之后,当谈到那两处羞辱时,他说自己对这位雅典修辞学家的愚蠢感到惊讶,因为他没有注意到,那些人是在家乡清白地出生的,而在犯下罪行被驱逐出祖国之后,却被雅典人收留了。
§6.4sed maxime eius eloquentia eluxit Spartae legati ante pugnam Leuctricam.
但他的雄辩在留克特拉战役之前作为使节在斯巴达时最为闪耀。
quo cum omnium sociorum convenissent legati, coram frequentissimo conventu sic Lacedaemoniorum tyrannidem coarguit, ut non minus illa oratione opes eorum concusserit quam Leuctrica pugna.
当时所有盟国的使节都聚集在那里,他在人数极多的集会面前,如此痛斥拉刻代蒙人的暴政,以至于他用那场演说对他们势力的震撼,丝毫不亚于留克特拉战役。
tum enim perfecit, quod post apparuit, ut auxilio sociorum privarentur.
因为就在那时,他促成了一件事(这在后来显露出来),即剥夺了他们盟友的援助。