§4.1Tentata autem eius est abstinentia a Diomedonte Cyziceno: namque is rogatu Artaxerxis regis Epaminondam pecunia corrumpendum susceperat.
然而,他的廉洁受到了基齐库斯的迪奥梅东的考验:因为后者应阿尔塔薛西斯国王的要求,承揽了用金钱收买伊巴密浓达的任务。
hic magno cum pondere auri Thebas venit et Micythum adulescentulum, quem tum Epaminondas plurimum diligebat, quinque talentis ad suam perduxit voluntatem.
此人携带大量黄金来到底比斯,并用五塔兰同拉拢了当时伊巴密浓达最宠爱的青年米西图斯,使其顺从自己的意愿。
Micythus Epaminondam convenit et causam adventus Diomedontis ostendit.
米西图斯会见了伊巴密浓达,并说明了迪奥梅东前来的原因。
§4.2at ille Diomedonti coram 'nihil' inquit 'opus pecunia est: nam si rex ea vult, quae Thebanis sunt utilia, gratiis facere sum paratus, sin autem contraria, non habet auri atque argenti satis.
但伊巴密浓达当面对应奥梅东说:“根本不需要钱:因为如果国王想要对底比斯人有利的事,我愿意无偿去做;但如果是相反的事,他并没有足够的金银。
namque orbis terrarum divitias accipere nolo pro patriae caritate.
因为我不愿意为了对祖国的爱,而去接受全世界的财富。
§4.3tu quod me incognitum tentasti tuique similem existimasti, non miror tibique ignosco; sed egredere propere, ne alios corrumpas, cum me non potueris.
你因为不了解我而试探我,并以为我和你一样,对此我并不感到惊奇,也宽恕你;但你赶快离开吧,免得你既然无法收买我,又去收买别人。
et tu, Micythe, argentum huic redde, aut, nisi id confestim facis, ego te tradam magistratui. '
至于你,米西图斯,把钱还给这个人,否则,如果你不立即照办,我就把你送交官府。
§4.4hunc Diomedon cum rogaret, ut tuto exire suaque, quae attulerat, liceret efferre, 'istud quidem' inquit 'faciam, neque tua causa, sed mea, ne, si tibi sit pecunia adempta, aliquis dicat id ad me ereptum pervenisse, quod delatum accipere noluissem. '
” 当迪奥梅东请求他,允许自己安全离开并带走他所带来的财产时,他说:“这件事我确实会做,但不是为了你,而是为了我自己,免得如果你的钱被夺走了,有人会说,我曾拒绝接受别人主动呈献的东西,最后却通过强夺落到了我的手里。
§4.5a quo cum quaesisset, quo se deduci vellet, et ille Athenas dixisset, praesidium dedit, ut tuto perveniret.
” 当他询问对方希望被带往何处,而对方回答是雅典时,他便给予护送,以便其安全抵达。
neque vero id satis habuit, sed etiam, ut inviolatus in navem escenderet, per Chabriam Atheniensem, de quo supra mentionem fecimus, effecit.
而且他不仅认为这已经足够,还通过我们上面提到过的雅典人哈布里亚斯,确保他能安然无恙地登上船只。
§4.6abstinentiae erit hoc satis testimonium.
这将是他廉洁的充分证据。
plurima quidem proferre possumus, sed modus adhibendus est, quoniam uno hoc volumine vitam excellentium virorum complurium concludere constituimus, quorum res separatim multis milibus versuum complures scriptores ante nos explicarunt.
我们确实可以列举极多例子,但必须有所节制,因为我们已决定在这单一卷册中收录多位杰出人物的生平,而在我们之前的许多作家,已经用成千上万行文字分别阐述了他们的事迹。