§3.1Ad hanc corporis firmitatem plura etiam animi bona accesserant.
在这健壮的体魄之上,还加上了更多心灵的优点。
erat enim modestus, prudens, gravis, temporibus sapienter utens, peritus belli, fortis manu, animo maximo, adeo veritatis diligens, ut ne ioco quidem mentiretur.
因为他谦逊、审慎、庄重,明智地利用时机,精于战争,亲手作战勇敢,具有极高尚的灵魂,且极其热爱真理,以至于即使在开玩笑时也从不撒谎。
§3.2idem continens, clemens patiensque admirandum in modum, non solum populi, sed etiam amicorum ferens iniurias, in primis commissa celans, quodque interdum non minus prodest quam diserte dicere, studiosus audiendi: ex hoc enim facillime disci arbitrabatur.
同样,他自律、宽容且极其耐烦,不仅能忍受民众的伤害,也能忍受朋友的伤害,特别保守托付给他的秘密,并且热衷于倾听——这有时不亚于能言善辩;因为他认为通过这种方式最容易学习。
§3.3itaque cum in circulum venisset, in quo aut de re publica disputaretur aut de philosophia sermo haberetur, numquam inde prius discessit, quam ad finem sermo esset adductus.
因此,当他来到一个聚集着讨论国事或交谈哲学的人群中时,在谈话结束之前,他绝不先离开那里。
§3.4paupertatem adeo facile perpessus est, ut de re publica nihil praeter gloriam ceperit.
他如此轻易地忍受了贫困,以至于他从国家那里除了名誉之外什么也没有得到。
amicorum in se tuendo caruit facultatibus, fide ad alios sublevandos saepe sic usus est, ut iudicari possit omnia ei cum amicis fuisse communia.
在维持自身生活时,他没有使用朋友的财富,但他常常利用自己的信用来救济他人,以至于可以认为,他与朋友之间一切都是共有的。
§3.5nam cum aut civium suorum aliquis ab hostibus esset captus aut virgo nubilis propter paupertatem collocari non posset, amicorum concilium habebat et, quantum quisque daret, pro facultatibus imperabat.
因为,当他的同胞中有人被敌人俘虏,或者待嫁的姑娘由于贫困而无法出嫁时,他就会召集朋友聚会,并根据每个人的能力,规定每个人该给多少。
§3.6eamque summam cum fecerat, potius quam ipse acciperet pecuniam, adducebat eum, qui quaerebat, ad eos, qui conferebant, eique ut ipsi numerarent faciebat, ut ille, ad quem ea perveniebat, sciret quantum cuique deberet.
当他凑足那笔款项时,他自己并不接受这笔钱,而是把寻求援助的人带到捐助者面前,让他们亲自把钱付给那个人,以便得到这笔钱的人能知道自己欠每个人多少人情。