§9.1At rex, quod implacabile odium in Datamen susceperat, postquam bello eum opprimi non posse animadvertit, insidiis interficere studuit: quas ille plerasque evitavit.
然而国王由于对达达梅斯怀有无法平息的仇恨,在意识到无法通过战争击败他之后,便企图通过阴谋杀害他;而达达梅斯避开了其中大部分的阴谋。
§9.2sicut, cum ei nuntiatum esset quosdam sibi insidiari, qui in amicorum erant numero (de quibus, quod inimici detulerant, neque credendum neque neglegendum putavit), experiri voluit, verum falsumne sibi esset relatum.
例如,当有人向他报告,某些属于他朋友列中的人正在暗中设谋陷害他时(关于这些人,因为是敌人告发的,他认为既不可轻信,也不可忽视),他便想亲自检验一下,向自己报告的事情到底是真还是假。
§9.3itaque eo profectus est, in quo itinere futuras insidias dixerant.
于是,他动身前往据称会有埋伏的那条路。
sed elegit corpore ac statura simillimum sui eique vestitum suum dedit atque eo loco ire, quo ipse consuerat, iussit; ipse autem ornatu vestituque militari inter corporis custodes iter facere coepit.
但他挑选了一个在体型和身高上与自己极其相似的人,把自己的衣服给他穿上,并命令他走在自己平时习惯走的位置;而他自己则穿着军装,混在卫兵中间开始行进。
§9.4at insidiatores, postquam in eum quem insederant locum agmen pervenit, decepti ordine atque vestitu impetum in eum faciunt, qui suppositus erat.
但是,伏击者们在队伍抵达他们所占据的那个地方后,被行军的顺序和衣服所迷惑,向那个被替代的人发起了进攻。
praedixerat autem iis Datames, cum quibus iter faciebat, ut parati essent facere, quod ipsum vidissent.
然而,达达梅斯早已吩咐过与他同行的人,让他们做好准备,一旦看到他自己怎么做,就照着怎么做。
§9.5ipse, ut concurrentes insidiatores animum advertit, tela in eos coniecit.
达达梅斯自己一注意到伏击者们冲过来,就朝他们投掷武器。
hoc idem cum universi fecissent, priusquam pervenirent ad eum quem aggredi volebant, confixi conciderunt.
当所有人也都照样做时,伏击者们还没来得及接近他们想要袭击的人,就被刺穿倒地了。