§10.1Hic tamen tam callidus vir extremo tempore captus est Mithridatis, Ariobarzanis filii, dolo.
然而,这个如此狡黠的人最终还是被阿里奥巴尔赞斯之子米特里达特的阴谋所蒙骗。
namque is pollicitus est regi se eum interfecturum, si rex permitteret, ut quodcumque vellet liceret impune facere, fidemque de ea re more Persarum dextra dedisset.
因为米特里达特向国王承诺,如果国王允许他可以免受惩罚地做任何他想做的事,并按照波斯人的习俗伸出右手就此事给予信义保证,他就会杀死达达梅斯。
§10.2hanc ut accepit a rege missam, copias parat et absens amicitiam cum Datame facit, regis provincias vexat, castella expugnat, magnas praedas capit, quarum partim suis dispertit, partim ad Datamen mittit; pari modo complura castella ei tradit.
收到国王送来的这一保证后,他整顿军队,在不与达达梅斯见面的情况下与他建立了友谊,骚扰国王的领地,攻陷城堡,掠夺了大量战利品,并将其中一部分分给自己的部下,一部分送给达达梅斯;同样地,他还向达达梅斯移交了数座城堡。
§10.3haec diu faciendo persuasit homini se infinitum adversus regem suscepisse bellum, cum nihilo magis, ne quam suspicionem illi praeberet insidiarum, neque colloquium eius petivit neque in conspectum venire studuit.
通过长期这样做,他使这个男人相信自己已经对国王发起了一场无休止的战争,与此同时,为了不让对方产生任何关于阴谋的怀疑,他既没有请求与他会面,也没有设法出现在他的面前。
sic absens amicitiam gerebat, ut non beneficiis mutuis, sed communi odio, quod erga regem susceperant, contineri viderentur.
他就是这样在不谋面的情况下维持着友谊,以至于他们看起来不是通过相互的恩惠,而是通过他们对国王所怀有的共同仇恨而联结在一起的。