§2.1Idem classi praefectus circumvehens Peloponnesum, Laconicen populatus, classem eorum fugavit Corcyram sub imperium Atheniensium redegit sociosque dein adiunxit Epirotas, Athamanas, Chaonas omnesque eas gentes, quae mare illud adiacent.
同样是他,在被任命为舰队指挥官后,环航伯罗奔尼撒半岛,蹂躏了拉科尼亚,击溃了他们的舰队,将克基拉岛置于雅典的统治之下,随后又将伊庇鲁斯人、阿塔马内斯人、卡奥尼亚人以及毗邻那片海洋的所有民族接纳为盟友。
§2.2quo facto Lacedaemonii de diutina contentione destiterunt et sua sponte Atheniensibus imperii maritimi principatum concesserunt, pacemque iis legibus constituerunt, ut Athenienses mari duces essent.
因此,斯巴达人放弃了长期的争端,自愿向雅典人让出了海上霸权,并按如下条件缔结了和平:即雅典人应为海上的领袖。
quae victoria tantae fuit Atticis laetitiae, ut tum primum arae Paci publice sint factae eique deae pulvinar sit institutum.
这次胜利给阿提卡人民带来了极大的喜悦,以至于当时首次由国家为和平女神建立祭坛,并为该女神设立了神座。
§2.3cuius laudis ut memoria maneret, Timotheo publice statuam in foro posuerunt.
为了使这一荣誉的记忆得以流传,人们在广场上为提摩太公开建立了一尊雕像。
qui honos huic uni ante id tempus contigit, ut, cum patri populus statuam posuisset, filio quoque daret.
在那个时代之前,这种荣誉仅他一人获得:即,由于人民曾为父亲建立过雕像,如今也同样赐予了儿子。
sic iuxta posita recens filii veterem patria renovavit memoriam.
如此,安置在旁的儿子新雕像,唤醒了对父亲的昔日记忆。