Humanitext Reader

康涅利乌斯·尼波斯 · 卡布里亚斯传 §3.1-3.4

为避公众嫉妒而旅居国外与雅典诸将的先例

第 3 段,共 4 段 · 拉丁语

内容简介

因波斯国王的抗议,哈布里亚斯被召回雅典,但为避开大众的嫉妒,他很快又离开。书中指出科农等其他雅典显贵也因同样原因选择长期旅居国外。

§3.1Tum praefecti regis Persae legatos miserunt Athenas questum, quod Chabrias adversum regem bellum gereret cum Aegyptiis.
当时,波斯国王的行省长官们派使者到雅典去申诉,控诉哈布里亚斯与埃及人一起对国王发动战争。
Athenienses diem certam Chabriae praestituerunt, quam ante domum nisi redisset, capitis se illum damnaturos denuntiarunt.
雅典人为哈布里亚斯限定了一个特定日期,并宣告如果他在此日期之前不返回家园,他们将判处他死刑。
hoc ille nuntio Athenas rediit, neque ibi diutius est moratus, quam fuit necesse.
哈布里亚斯接到这个消息后回到了雅典,但在那里停留的时间没有超过必要的时间。
§3.2non enim libenter erat ante oculos suorum civium, quod et vivebat laute et indulgebat sibi liberalius, quam ut invidiam vulgi posset effugere.
因为他并不乐意出现在同胞市民的眼前,这是因为他生活奢侈,而且对自己过于放纵,以至于无法逃避大众的嫉妒。
§3.3est enim hoc commune vitium magnis liberisque civitatibus, ut invidia gloriae comes sit et libenter de iis detrahant, quos eminere videant altius, neque animo aequo pauperes alienam opulentiam intueantur.
实际上,嫉妒与荣耀相伴,人们乐于诽谤那些他们看到显得更为卓越的人,而穷人也无法以平和的心态看待别人的财富,这是伟大且自由的国家所共有的弊端。
itaque Chabrias, quoad ei licebat, plurimum aberat.
因此,哈布里亚斯在得到允许的范围内,尽可能多地避开(雅典)。
§3.4neque vero solus ille aberat Athenis libenter, sed omnes fere principes fecerunt idem, quod tantum se ab invidia putabant afuturos, quantum a conspectu suorum recesserint.
然而,并非只有他一个人乐意离开雅典,几乎所有的显贵们都做了同样的事,因为他们认为,自己从同胞的视野中撤出多远,就能在同等程度上远离嫉妒。
itaque Conon plurimum Cypri vixit, Iphicrates in Thraecia, Timotheus Lesbi, Chares Sigei, dissimilis quidem Chares horum et factis et moribus, sed tamen Athenis et honoratus et potens.
因此,科农大部分时间生活在塞浦路斯,伊菲克拉特斯在色雷斯,蒂莫西乌斯在莱斯博斯,哈雷斯在锡盖乌姆——哈雷斯在行为和品性上虽然与这些人不同,但他在雅典仍然既受人尊敬又很有权势。

词汇与语法注释

  1. 3.1questum — 动词 queror 的目的格目的动名词(supine),与表示运动的动词 miserunt 连用,表示目的(“去申诉”)。
  2. 3.1quam ante — 介词 ante 的后置(倒装),置于指代 diem 的关系代名词 quam 之后(等同于 ante quam),意为“在此日期之前”。
  3. 3.1capitis... damnaturos — 与动词 damno(判罪)连用的“刑罚属格”(capitis),capitis damnaturos (esse) 意为“判处死刑”。
  4. 3.2liberalius, quam ut... posset — 比较级后接 quam ut 与虚拟语气,表示程度或结果,意为“过于……以至于不能……”。
  5. 3.3magnis liberisque civitatibus — 与形容词 commune 连用或与 est commune vitium 整体相关的与格,直译为“对于伟大且自由的国家而言是共有的弊端”。
  6. 3.4tantum... quantum... — 表示相关关系的副词,意为“与……同等程度地……”,此处指他们远离嫉妒的程度与他们撤出同胞视野的程度成正比。

引用这一段

康涅利乌斯·尼波斯, 卡布里亚斯传 §3.1-3.4. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0588.abo012.humanitext-lat2:3.1-3.4

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。