§4.1Chabrias autem periit bello sociali tali modo.
然而,哈布里亚斯在同盟战争中以下列方式牺牲。
oppugnabant Athenienses Chium.
雅典人当时正在进攻基奥斯。
erat in classe Chabrias privatus, sed omnes, qui in magistratu erant, auctoritate anteibat, eumque magis milites quam qui praeerant suspiciebant.
哈布里亚斯以私人身份随舰队行动,但他凭着权威超越了所有在职的官员,士兵们仰望他甚于仰望那些指挥官。
§4.2quae res ei maturavit mortem.
这一情况加速了他的死亡。
nam dum primus studet portum intrare gubernatoremque iubet eo derigere navem, ipse sibi perniciei fuit: cum enim eo penetrasset, ceterae non sunt secutae.
因为当他力图最先进入港口并命令舵手将船驶向那里时,他自己成了自己毁灭的原因;因为当他突入港口后,其余的船只并没有跟从。
quo facto circumfusus hostium concursu cum fortissime pugnaret, navis rostro percussa coepit sidere.
此事发生后,他在敌人的合围下极其英勇地战斗,而他的船被敌船的冲角击中,开始下沉。
§4.3hinc refugere cum posset, si se in mare deiecisset, quod suberat classis Atheniensium, quae exciperet natantes, perire maluit quam armis abiectis navem relinquere, in qua fuerat vectus.
此时他本可以逃生,只要他投身入海,因为附近就有雅典的舰队来营救游泳的人,但他宁愿牺牲,也不愿丢弃武器、放弃他所乘的那艘船。
id ceteri facere noluerunt, qui nando in tutum pervenerunt.
其余的人不愿这样做,他们通过游泳到达了安全地带。
at ille, praestare honestam mortem existimans turpi vitae, comminus pugnans telis hostium interfectus est.
但他认为光荣的死胜于耻辱的生,在近战搏斗中被敌人的兵器所杀。