§2.1Chabrias autem multa in Europa bella administravit, cum dux Atheniensium esset; in Aegypto sua sponte gessit: nam Nectenebin adiutum profectus regnum ei constituit.
另一方面,哈布里亚斯在担任雅典将领时,在欧洲指挥了许多战争;在埃及,他则是自愿前去作战的:因为他出发去援助内克塔内布斯,并为他巩固了王位。
§2.2fecit idem Cypri, sed publice ab Atheniensibus Euagorae adiutor datus, neque prius inde discessit, quam totam insulam bello devinceret: qua ex re Athenienses magnam gloriam sunt adepti.
他在塞浦路斯也做了同样的事,但那是由雅典人公派他作为欧阿戈拉斯的辅助者,并且直到通过战争彻底征服了整个岛屿之后,他才离开那里;雅典人由此获得了巨大的荣耀。
§2.3interim bellum inter Aegyptios et Persas conflatum est.
与此同时,埃及人与波斯人之间爆发了战争。
Athenienses cum Artaxerxe societatem habebant, Lacedaemonii cum Aegyptiis, a quibus magnas praedas Agesilaus, rex eorum, faciebat.
雅典人与阿尔塔薛西斯结盟,拉栖代梦人则与埃及人结盟,他们的国王阿格西劳斯从埃及人那里获得了巨大的利益。
id intuens Chabrias, cum in re nulla Agesilao cederet, sua sponte eos adiutum profectus Aegyptiae classi praefuit, pedestribus copiis Agesilaus.
哈布里亚斯看到这一点,由于他在任何事情上都不愿让步于阿格西劳斯,便自愿出发去援助他们,并统帅了埃及的舰队,而阿格西劳斯则统帅了陆军。