§2.1Bellum cum Thraecibus gessit, Seuthem, socium Atheniensium, in regnum restituit.
他与色雷斯人交战,将雅典人的盟友塞乌塞斯送回王位。
apud Corinthum tanta severitate exercitui praefuit, ut nullae umquam in Graecia neque exercitatiores copiae neque magis dicto audientes fuerint duci,
在哥林多,他以极其严格的纪律统率军队,以至于在希腊从未有任何军队比他们训练更素,或对将领的命令更为顺从。
§2.2in eamque consuetudinem adduxit, ut, cum proelii signum ab imperatore esset datum, sine ducis opera sic ordinatae consisterent, ut singuli a peritissimo imperatore dispositi viderentur.
他使他们养成了这样的习惯:当统帅发出战斗信号时,即使没有将领的指挥,他们也能自发排好阵形,以至于每个兵士看起来都像是被最富经验的将领亲自部署的一样。
§2.3hoc exercitu moram Lacedaemoniorum interfecit, quod maxime tota celebratum est Graecia.
他凭借这支军队歼灭了斯巴达人的一个步兵连,这一战绩在全希腊最受赞誉。
iterum eodem bello omnes copias eorum fugavit, quo facto magnam adeptus est gloriam.
在同一场战争中,他再次击溃了他们的全部军队,由此获得了极大的名望。
§2.4cum Artaxerxes Aegyptio regi bellum inferre voluit, Iphicraten ab Atheniensibus ducem petivit, quem praeficeret exercitui conducticio, cuius numerus duodecim milium fuit.
当阿塔薛西斯想要向埃及国王开战时,他向雅典人请求让伊菲克拉特斯担任将领,以便让他统帅一支人数达一万二千人的雇佣军。
quem quidem sic omni disciplina militari erudivit, ut, quem ad modum quondam Fabiani milites Romae, sic Iphicratenses apud Graecos in summa laude fuerint.
他在一切军事纪律方面如此彻底地训练了这支军队,以至于就像昔日罗马的法比乌斯士兵一样,在希腊人中,“伊菲克拉特斯兵”也享有了极高的声誉。
§2.5idem subsidio Lacedaemoniis profectus Epaminondae retardavit impetus.
他同样出发去增援斯巴达人,阻滞了伊巴密浓达的攻势。
nam nisi eius adventus appropinquasset, non prius Thebani Sparta abscessissent, quam captam incendio delessent.
因为若非他的到来迫近,底比斯人在攻陷并用火毁灭斯巴达之前,是不会从那里撤军的。