§1.1Iphicrates Atheniensis non tam magnitudine rerum gestarum quam disciplina militari nobilitatus est.
雅典人伊菲克拉特斯闻名于世,与其说是由于他功绩的伟大,不如说是由于他的军事纪律。
fuit enim talis dux, ut non solum aetatis suae cum primis compararetur, sed ne de maioribus natu quidem quisquam anteponeretur.
因为他是如此杰出的一位将领,以至于不仅他同时代的最优秀人物能与他相提并论,而且在先辈之中也没有任何人能被置于他之上。
§1.2multum vero in bello est versatus, saepe exercitibus praefuit, nusquam culpa male rem gessit, semper consilio vicit tantumque eo valuit, ut multa in re militari partim nova attulerit, partim meliora fecerit.
他确实在战争中活动频繁,屡次统帅军队,从未因自己的过失而打过败仗,始终凭借谋略取胜。 他在这一方面能力如此出众,以至于在军事上引入了许多创新,并在部分地方作出了改进。
§1.3namque ille pedestria arma mutavit.
因为他改变了步兵的装备。
cum ante illum imperatorem maximis clipeis, §1.4brevibus hastis, minutis gladiis uterentur, ille e contrario peltam pro parma fecit (a quo postea peltastae pedites appellati sunt, qui antea hoplitae appellabantur), ut ad motus concursusque essent leviores, hastae modum duplicavit, gladios longiores fecit.
在他担任将军之前,士兵们使用的是极大的圆盾、短枪和极小的剑,而他相反,用轻盾代替了重盾(此后,先前被称为重装步兵的步兵,便因这种盾而被称作轻装兵),以便他们在移动和冲锋时更加轻便;他将枪的长度增加了一倍,并将剑做得更长。
idem genus loricarum novum instituit et pro sertis atque aeneis linteas dedit.
他同样创制了一种新型的胸甲,用亚麻胸甲代替了锁子甲和青铜胸甲。
quo facto expeditiores milites reddidit: nam pondere detracto, quod aeque corpus tegeret et leve esset, curavit.
通过这样做,他使士兵们行动更加敏捷:因为在减轻重量的同时,他设法使装备既能同样保护身体,又保持轻便。