§9.1Hac mente proximo die festo, cum a conventu se remotum Dion domi teneret atque in conclavi edito recubuisset, consciis facinoris loca munitiora oppidi tradit, domum custodiis saepit, a foribus qui non discedant,
怀着这一意图,在第二天的节日里,当迪翁远离人群留在家中并在高处的房间里躺下时,卡利克拉特斯将城中防备较严密的几处地方交给了阴谋的同伙,用卫兵将房屋围住,并委派了可靠的人,使他们不得离开门口。
§9.2certos praeficit, navem triremem armatis ornat Philostratoque, fratri suo, tradit eamque in portu agitare iubet, ut si exercere remiges vellet, cogitans, si forte consiliis obstitisset fortuna, ut haberet, qua aufugeret ad salutem.
他用武装士兵装备了一艘三段铎船,将其交给他的兄弟菲洛斯特拉托斯,并命令他在港口内巡航,假装是他想训练桨手。 卡利克拉特斯这样考虑着:如果命运偶然阻碍了他的计划,他能有一个可以逃生的地方。
§9.3suorum autem e numero Zacynthios adulescentes quosdam eligit cum audacissimos tum viribus maximis, iisque dat negotium, ad Dionem eant inermes, sic ut conveniendi eius gratia viderentur venire.
此外,他从自己的人马中挑选了几个既极其胆大又力大无比的扎金索斯青年,交给他们一项任务,让他们不带武器去找迪翁,好让他们看起来是为了拜访他而来的。
ii propter notitiam sunt intromissi.
由于彼此相识,他们被允许入内。
§9.4at illius ut limen intrarant, foribus obseratis in lecto cubantem invadunt, colligant: fit strepitus, adeo ut exaudiri posset foris.
但是,当他们一跨入迪翁的门槛,便锁上门,袭击了躺在床上的迪翁,并把他绑了起来。 现场发出了嘈杂声,以至于在外面都能听见。
§9.5hic, sicut ante saepe dictum est, quam invisa sit singularis potentia et miseranda vita, qui se metui quam amari malunt, cuivis facile intellectu fuit.
在这里,正如以前经常说的那样,任何人都可以轻易理解:独裁统治是多么招人痛恨,而那些宁愿让人害怕也不愿让人爱戴的人,其生活又是多么悲惨。
§9.6namque illi ipsi custodes, si prompta fuissent voluntate, foribus effractis servare eum potuissent, quoad illi inermes telum foris flagitantes vivum tenebant.
因为那些卫兵自己,如果他们有营救的意愿,本可以通过砸开门来救他,因为当时那些没带武器的人正一边向外面索要武器,一边将活着的迪翁按住。
cui cum succurreret nemo, Lyco quidam Syracusanus per fenestram gladium dedit, quo Dion interfectus est.
在没有人来救援迪翁的情况下,一个名叫吕孔的叙拉古人通过窗户递进一把剑,迪翁随即被杀。