§7.1Quod factum omnibus maximum timorem iniecit: nemo enim illo interfecto se tutum putabat.
这一举动给所有人带来了极大的恐惧:因为在此人被杀之后,没有人认为自己是安全的。
ille autem adversario remoto licentius eorum bona, quos sciebat adversus se sensisse, militibus dispertivit.
然而,迪翁在除掉对手后,更加肆无忌惮地将那些他知道对自己怀有敌意之人的财产分发给士兵。
§7.2quibus divisis cum cottidiani maximi fierent sumptus, celeriter pecunia deesse coepit, neque, quo manus porrigeret, suppetebat nisi in amicorum possessiones.
在这些财产分发完毕后,由于每日的开销极其庞大,资金很快便开始匮乏,除了向朋友的产业伸手之外,他已无处可以求助。
id eius modi erat, ut, cum milites reconciliasset, amitteret optimates.
这种情况的结果是,虽然他拉拢了士兵,却失去了贵族的支持。
§7.3quarum rerum cura angebatur et insuetus male audiendi non animo aequo ferebat, de se ab iis male existimari, quorum paulo ante in caelum fuerat elatus laudibus.
他因对这些事务的焦虑而备受煎熬,加之不习惯遭受恶评,因此无法平心静气地容忍那些不久前还用赞美将他奉若神明的人此时对他产生坏的看法。
vulgus autem offensa in eum militum voluntate liberius loquebatur et tyrannum non ferendum dictitabat.
而平民百姓,由于士兵对迪翁的善意已不复存在,便更加肆无忌惮地议论,并纷纷传言他是一个不可容忍的暴君。