§4.1Quibus cognitis rex tantum auctoritate eius motus est, ut et Tissaphernem hostem iudicarit et Lacedaemonios bello persequi iusserit et ei permiserit quem vellet eligere ad dispensandam pecuniam.
得知这些情况后,国王深受他的威望所感动,以至于他既判定提萨斐尼为敌人,又下令对斯巴达人宣战,并允许他挑选任何他想要的人来支配这笔资金。
id arbitrium Conon negavit sui esse consilii, sed ipsius, qui optime suos nosse deberet, sed se suadere Pharnabazo id negotii daret.
科农表示,这一决定不属于他自己的职权范围,而应由国王自己决定,因为国王最了解自己的臣民;但他建议国王将这项任务交给法尔纳巴佐斯。
§4.2hinc magnis muneribus donatus ad mare est missus, ut Cypriis et Phoenicibus ceterisque maritimis civitatibus naves longas imperaret classemque, qua proxima aestate mare tueri posset, compararet, dato adiutore Pharnabazo, sicut ipse voluerat.
此后,他获得重赏,并被派往海边,以便向塞浦路斯人、腓尼基人以及其他沿海城市征调战船,并筹建一支能在接下来的夏天保卫海疆的舰队,同时正如他自己所期望的那样,法尔纳巴佐斯被指派为他的助手。
§4.3id ut Lacedaemoniis est nuntiatum, non sine cura rem administrant, quod maius bellum imminere arbitrabantur, quam si cum barbaro solum contenderent.
斯巴达人一得知此事,便忧心忡忡地处理这一局势,因为他们认为,比起单单与野蛮人交战,一场更大的战争正迫在眉睫。
nam ducem fortem et prudentem regiis opibus praefuturum ac secum dimicaturum videbant, quem neque consilio neque copiis superare possent.
因为他们预见到,一位既无法在智谋上也无法在兵力上被他们战胜的、勇敢且精明的将领,将掌管国王的资源并与他们交战。
hac mente magnam contrahunt classem:
抱着这种想法,他们召集了一支庞大的舰队。
§4.4proficiscuntur Pisandro duce.
他们在皮桑德的统帅下出发了。
hos Conon apud Cnidum adortus magno proelio fugat, multas naves capit, complures deprimit.
科农在克尼多斯附近袭击了他们,在一场大战中将他们击溃,俘获了许多船只,并击沉了数艘。
qua victoria non solum Athenae, sed cuncta Graecia, quae sub Lacedaemoniorum fuerat imperio, liberata est.
凭借这次胜利,不仅雅典,而且此前一直处于斯巴达人统治下的整个希腊都获得了解放。
Conon cum parte navium in patriam venit, muros dirutos a Lysandro utrosque, et Piraei et Athenarum, reficiendos curat pecuniaeque quinquaginta talenta, quae a Pharnabazo acceperat, civibus suis donat.
科农带着部分船只回到祖国,督建修复了被赖桑德摧毁的皮埃里乌斯和雅典的双重城壁,并将从法尔纳巴佐斯那里得到的五十塔兰同资金赠送给了他的同胞市民。