§5.1Accidit huic, quod ceteris mortalibus, ut inconsideratior in secunda quam in adversa esset fortuna.
在他身上也发生了和其他凡人一样的事情:在顺境中比在逆境中更加缺乏深谋远虑。
nam classe Peloponnesiorum devicta, cum ultum se iniurias patriae putaret, plura concupivit quam efficere potuit.
因为在击败伯罗奔尼撒人的舰队后,当他认为自己已经雪洗了祖国所受的屈辱时,便企图谋求超出自己能力所及的更多利益。
§5.2neque tamen ea non pia et probanda fuerunt, quod potius patriae opes augeri quam regis maluit.
然而,这些企图并非不忠于国家或不值得称赞,因为他更希望祖国的力量得到增强,而不是国王的力量。
nam cum magnam auctoritatem sibi pugna illa navali, quam apud Cnidum fecerat, constituisset non solum inter barbaros, sed etiam omnes Graeciae civitates, clam dare operam coepit, ut Ioniam et Aeoliam restitueret Atheniensibus.
因为,当他凭借在克尼多斯附近进行的那场海战,不仅在蛮族中,而且在希腊的所有城邦中,都为自己树立了极高的威望时,他便开始暗中努力,试图将爱奥尼亚和埃奥利斯归还给雅典人。
§5.3id cum minus diligenter esset celatum, Tiribazus, qui Sardibus praeerat, Cononem evocavit, simulans ad regem eum se mittere velle magna de re.
由于这一意图未能足够谨慎地保密,统治萨尔迪斯的提里巴佐斯召见了科农,假称因一件大事想把它送往国王那里。
huius nuntio parens cum venisset, in vincla coniectus est, in quibus aliquamdiu fuit.
科农听从了他的使者前来,结果被投入监狱,并在那里关押了一段时间。
§5.4inde nonnulli eum ad regem abductum ibique eum perisse scriptum reliquerunt.
此后,有一些人留下记载说,他被带到了国王那里并在那里死去。
contra ea Dinon historicus, cui nos plurimum de Persicis rebus credimus, effugisse scripsit: illud addubitat, utrum Tiribazo sciente an imprudente sit factum.
相反,我们在波斯事务上最为信任的历史学家迪农则写道,他逃脱了;不过对于这件事是在提里巴佐斯知情还是不知情的情况下发生的,他表示怀疑。