§2.1Rebus autem afflictis, cum patriam obsideri audisset, non quaesivit, ubi ipse tuto viveret, sed unde praesidio posset esse civibus suis.
然而,在国家陷入危难之际,当他听说祖国遭到围攻时,他并没有寻找自己可以在哪里安全地生活,而是寻找从哪里可以成为自己公民的保护。
itaque contulit se ad Pharnabazum, satrapem Ioniae et Lydiae eundemque generum regis et propinquum: apud quem ut multum gratia valeret, multo labore multisque effecit periculis.
因此,他前往投奔伊奥尼亚和吕底亚的萨特拉普、同时也是国王的女婿和亲戚的法尔纳巴佐斯;通过极大的劳苦和许多危险,他设法使自己在法尔纳巴佐斯那里大受器重。
§2.2nam cum Lacedaemonii Atheniensibus devictis in societate non manerent, quam cum Artaxerxe fecerant, Agesilaumque bellatum misissent in Asiam, maxime impulsi a Tissapherne, qui ex intimis regis ab amicitia eius defecerat et cum Lacedaemoniis coierat societatem, hunc adversus Pharnabazus habitus est imperator, re quidem vera exercitui praefuit Conon eiusque omnia arbitrio gesta sunt.
因为当斯巴达人在击败雅典人后,没有遵守他们与阿尔塔薛西斯所结成的同盟,并且派遣阿格西劳斯前往亚洲作战时(他们主要是受到提萨斐尼的唆使,此人虽曾是国王的亲信,却背弃了与国王的友谊,并与斯巴达人结成了同盟)——针对阿格西劳斯,法尔纳巴佐斯虽然被视为统帅,但实际上是由科农统帅军队,一切事务都根据科农的裁决来执行。
§2.3hic multum ducem summum Agesilaum impedivit saepeque eius consiliis obstitit, neque vero non fuit apertum, si ille non fuisset, Agesilaum Asiam Tauro tenus regi fuisse erepturum.
科农极大地阻碍了最高指挥官阿格西劳斯,并屡屡挫败他的计划;事实上,显而易见的是,如果不是科农在场,阿格西劳斯本已将直抵托罗斯山脉的亚洲领土从国王手中夺走。
§2.4qui posteaquam domum a suis civibus revocatus est, quod Boeoti et Athenienses Lacedaemoniis bellum indixerant, Conon nihilo setius apud praefectos regis versabatur iisque omnibus magno erat usui.
在阿格西劳斯因波奥蒂亚人和雅典人对斯巴达人宣战而被本国公民召回国后,科农仍旧留在国王的将领们身边,对他们所有人都有极大的帮助。