§1.1Conon Atheniensis Peloponnesio bello accessit ad rem publicam, in eoque eius opera magni fuit.
雅典人科农在伯罗奔尼撒战争期间投身国政,并且他在其中的贡献具有重大价值。
nam et praetor pedestribus exercitibus praefuit et praefectus classis magnas mari res gessit.
因为他既作为将军统帅陆军,又作为舰队司令在海上建立了丰功伟绩。
quas ob causas praecipuus ei honos habitus est.
由于这些原因,他获得了特殊的荣誉。
namque omnibus unus insulis praefuit, in qua potestate Pheras cepit, coloniam Lacedaemoniorum.
事实上,他独自一人统辖了所有的岛屿,并在这一职权内攻占了斯巴达的殖民地费赖。
§1.2fuit etiam extremo Peloponnesio bello praetor, cum apud Aegos flumen copiae Atheniensium ab Lysandro sunt devictae.
他在伯罗奔尼撒战争的末期也担任将军,当时在羊河(埃果斯河),雅典的军队被赖桑德彻底击败。
sed tum afuit, eoque peius res administrata est: nam et prudens rei militaris et diligens erat imperator.
但那时他不在场,因此战事进行得更为糟糕:因为他是一位既精通军事又克尽职守的统帅。
§1.3itaque nemini erat iis temporibus dubium, si affuisset, illam Athenienses calamitatem accepturos non fuisse.
顺理成章,在当时没有人怀疑,如果他在场,雅典人是绝不会遭受那场灾难的。