§3.1Hoc deiecto Pausanias venit Atticis auxilio, rex Lacedaemoniorum.
在此人被击败后,拉栖代梦人的国王保萨尼阿斯前来援助阿提卡人。
is inter Thrasybulum et eos, qui urbem tenebant, fecit pacem his condicionibus: ne qui praeter triginta tyrannos et decem, qui postea praetores creati superioris more crudelitatis erant usi, afficerentur exilio neve bona publicarentur: rei publicae procuratio populo redderetur.
他在色拉西布洛斯与那些占领城市的人之间达成了和平,条件如下:除三十个僭主以及后来被选为政务官并效仿前人残暴行径的十人外,任何人都不得被处以流放,也不得没收财产;国家政权应归还给人民。
§3.2praeclarum hoc quoque Thrasybuli, quod reconciliata pace, cum plurimum in civitate posset, legem tulit, ne quis ante actarum rerum accusaretur neve multaretur, eamque illi oblivionis appellarunt.
色拉西布洛斯的以下行为同样极其令人赞叹:在恢复和平、且他在国家中拥有最大权力时,他通过了一项法律,规定任何人不得因过去发生的事情而被起诉或处罚,人们称之为“遗忘法”。
§3.3neque vero hanc tantum ferendam curavit, sed etiam ut valeret effecit.
而且,他不仅设法使该法律得以通过,还确保其发挥效力。
nam cum quidam ex iis, qui simul cum eo in exilio fuerant, caedem facere eorum vellent, cum quibus in gratiam reditum erat publice, prohibuit et id quod pollicitus erat praestitit.
因为当某些与他一同流亡的人企图屠杀那些已在公共场合达成和解的人时,他予以阻止,并履行了自己所承诺的事。