§4.1Huic pro tantis meritis honoris causa corona a populo data est, facta duabus virgulis oleagineis.
因其如此伟大的功绩,人民赐予他一顶王冠作为荣誉的象征,这顶王冠是用两支橄榄枝制成的。
quam quod amor civium et non vis expresserat, nullam habuit invidiam magnaque fuit gloria.
由于这是市民的爱戴而非武力所催生的,它没有招致任何嫉妒,并带来了极大的荣耀。
§4.2bene ergo Pittacus ille, qui in septem sapientum numero est habitus, cum Mytilenaei multa milia iugerum agri ei muneri darent, 'nolite, oro vos,' inquit 'id mihi dare, quod multi invideant, plures etiam concupiscant.
因此,曾被列入七贤人之列的著名的皮塔库斯,当米蒂利尼人要将数千尤格的土地作为礼物赠送给他时,非常明智地说道:“我恳求你们,不要把许多人嫉妒、更多人觊觎的东西送给我。
quare ex istis nolo amplius quam centum iugera, quae et meam animi aequitatem et vestram voluntatem indicent.
因此,在那些土地中,我只想要不超过一百尤格,以展现我的内心平和以及你们的好意。
' nam parva munera diutina, locupletia non propria esse consuerunt.
”因为小礼物往往能够持久,而丰厚的礼物通常不能长久保有。
§4.3illa igitur corona contentus Thrasybulus neque amplius requisivit neque quemquam honore se antecessisse existimavit.
因此,色拉西布洛斯满足于那顶王冠,既没有要求更多,也不认为有任何人在荣誉上超越了自己。
§4.4hic sequenti tempore, cum praetor classem ad Ciliciam appulisset neque satis diligenter in castris eius agerentur vigiliae, a barbaris ex oppido noctu eruptione facta in tabernaculo interfectus est.
此后,当他作为将军率领舰队抵达基利家,而其营地中的哨防备不够严密时,蛮族人在夜间从城中突袭,在帐篷中将他杀死。