§6.1His cum obviam universa civitas in Piraeum descendisset, tanta fuit omnium exspectatio visendi Alcibiadis, ut ad eius triremem vulgus conflueret, proinde ac si solus advenisset.
当全体公民下到比雷埃夫斯去迎接他们时,所有人瞻仰阿尔西比亚德斯的期盼是如此之大,以至于群众纷纷涌向他的三段式桨船,就好像他是独自一人归来一样。
§6.2sic enim populo erat persuasum, et adversas superiores et praesentes secundas res accidisse eius opera.
因为民众深信,过去的不幸和眼前的顺境都是由于他的作用而发生的。
itaque et exercitum in Sicilia amissum et Lacedaemoniorum victorias culpae suae tribuebant, quod talem virum e civitate expulissent.
因此,他们把在西西里失去军队以及拉刻代蒙人的胜利,都归咎于他们自己放逐了这样的人的过错。
neque id sine causa arbitrari videbantur. nam postquam exercitui praeesse coeperat, neque terra neque mari hostes pares esse potuerant.
而且他们这样认为似乎并非毫无根据;因为自从他开始指挥军队以来,敌人在陆上和海上都无法与他抗衡。
§6.3hic ut e navi egressus est, quamquam Theramenes et Thrasybulus eisdem rebus praefuerant simulque venerant in Piraeum, tamen unum omnes illum prosequebantur, et, id quod numquam antea usu venerat nisi Olympiae victoribus, coronis laureis taeniisque vulgo donabatur.
当他从船上走下来时,尽管塞拉门尼斯和色拉西布鲁斯也曾指挥相同的行动并同时抵达比雷埃夫斯,但所有人依然只追随他一人;并且,这是以前除了奥林匹亚获胜者之外从未发生过的事,众人都向他赠送月桂冠和丝带。
ille lacrimans talem benivolentiam civium suorum accipiebat, reminiscens pristini temporis acerbitatem.
他流着泪接受了同胞公民们的这番好意,心中回想着往昔岁月的苦涩。
§6.4postquam in astu venit, contione advocata sic verba fecit, ut nemo tam ferus fuerit, quin eius casui illacrimarit inimicumque iis se ostenderit, quorum opera patria pulsus fuerat, proinde ac si alius populus, non ille ipse qui tum flebat, eum sacrilegii damnasset.
在他进入城内后,公民大会随即召开,他的演说如此动人,以至于没有一个人冷酷到不为他的遭遇落泪,并对那些使他被驱逐出祖国的人表示出敌意,就好像是另一个民族,而不是当时正在流泪的这同一个民族,判定他犯有亵渎神圣罪一样。
§6.5restituta ergo huic sunt publice bona, eidemque illi Eumolpidae sacerdotes rursus resacrare sunt coacti, qui eum devoverant, pilaeque illae, in quibus devotio fuerat scripta, in mare praecipitatae.
因此,他的财产被公开归还给他,而且曾诅咒过他的那些埃乌莫尔皮代祭司也被迫重新为他祝福,刻有诅咒文字的那些石柱则被投入了海中。