§4.1Hoc crimine in contione ab inimicis compellabatur.
因这一指控,他在公民大会上受到政敌的指责。
sed instabat tempus ad bellum proficiscendi.
但出发去参战的时间已经迫在眉睫。
id ille intuens neque ignorans civium suorum consuetudinem postulabat, si quid de se agi vellent, potius de praesente quaestio haberetur, quam absens invidiae crimine accusaretur.
他考虑到这一点,且深知同胞市民的习性,因而要求,如果他们想对他采取任何行动,宁可在他在场时进行审理,也不要在其缺席时因嫉妒的指控而被起诉。
§4.2inimici vero eius quiescenduin in praesenti, quia noceri ei non posse intellegebant, et illud tempus exspectandum decreverunt, quo classis exisset, ut absentem aggrederentur, itaque fecerunt.
然而,他的政敌们深知目前无法对他施加伤害,便决定暂时保持沉默,等待舰队出发的那一刻,以便在他缺席时进行袭击;他们也确实这样做了。
§4.3nam postquam in Siciliam eum pervenisse crediderunt, absentem, quod sacra violasset, reum fecerunt.
因为在他们相信他已抵达西西里之后,便在他缺席的情况下,因其亵渎神圣仪式而将其起诉。
qua de re cum ei nuntius a magistratu in Siciliam missus esset, ut domum ad causam dicendam rediret, essetque in magna spe provinciae bene administrandae, non parere noluit et in triremem, quae ad eum erat deportandum missa, ascendit.
为此,当官员派使者到西西里找他、要他回国为自己辩护时,尽管他正寄予极大希望于妥善治理该省,但他仍不想违抗,于是登上了派来接运他的三段式桨船。
§4.4hac Thurios in Italiam pervectus, multa secum reputans de immoderata civium suorum licentia crudelitateque erga nobiles, utilissimum ratus impendentem evitare tempestatem, clam se ab custodibus subduxit et inde primum Elidem, dein Thebas venit.
他乘此船被送至意大利的图里伊,一路上暗自深思同胞市民对贵族的无节制放纵与残酷,认为避开眼前的风暴最为有益,便避开看守悄悄脱身,从那里先去了埃利斯,接着又去了底比斯。
§4.5postquam autem se capitis damnatum bonis publicatis audivit, et, id quod numquam antea usu venerat, Eumolpidas sacerdotes a populo coactos ut se devoverent, eiusque devotionis quo testatior esset memoria, exemplum in pila lapidea incisum esse positum in publico, Lacedaemonem demigravit.
然而,当他听说自己已被判处死刑、财产被没收,并且——这在以前从未发生过——尤莫尔皮代祭司被民众强迫对他施加诅咒,而且为了使这一诅咒的记忆得到更确凿的证实,其副本已被刻在石柱上并公之于众,他便迁往拉刻代蒙。
§4.6ibi, ut ipse praedicare consuerat, non adversus patriam, sed inimicos suos bellum gessit, qui eidem hostes essent civitati: nam cum intellegerent se plurimum prodesse posse rei publicae, ex ea eiecisse plusque irae suae quam utilitati communi paruisse.
在那里,正如他自己一贯宣称的那样,他并非针对祖国作战,而是针对他的政敌,因为那些人才是城邦的敌人;他们明明知道他能给国家带来极大的益处,却将他驱逐出境,顺从了自己的愤怒,而非公共的福祉。
§4.7itaque huius consilio Lacedaemonii cum Perse rege amicitiam fecerunt, dein Deceleam in Attica munierunt praesidioque ibi perpetuo posito in obsidione Athenas tenuerunt.
于是,在阿尔西比亚德斯的建议下,拉刻代蒙人与波斯国王结盟,接着加固了阿提卡的德克里亚,并在那里派驻常备守备队,使雅典处于包围之中。
eiusdem opera Ioniam a societate averterunt Atheniensium.
同样在他的协助下,他们使爱奥尼亚背叛了与雅典人的同盟。
quo facto multo superiores bello esse coeperunt.
此事完成之后,他们在战争中开始占据绝对优势。