§3.1Bello Peloponnesio huius consilio atque auctoritate Athenienses bellum Syracusanis indixerunt.
在伯罗奔尼撒战争中,因这名男子的建议和权威,雅典人向叙拉古人宣战。
ad quod gerendum ipse dux delectus est, duo praeterea collegae dati, Nicia et Lamachus.
为了进行这场战争,他本人被选为将领,此外还给他派了两名同僚,即尼西阿斯和拉马科斯。
§3.2id cum appararetur, prius quam classis exiret, accidit ut una nocte omnes Hermae, qui in oppido erant Athenis, deicerentur praeter unum, qui ante ianuam erat Andocidi (itaque ille postea Mercurius Andocidi vocitatus est).
正在准备此事时,在舰队出发之前,发生了一件事:在一天夜里,雅典城内的所有赫尔墨斯神柱都被推倒了,只有一尊除外,那尊神柱位于安多基德斯的门前(因此,那尊神柱后来被称为“安多基德斯的墨丘利”)。
§3.3hoc cum appareret non sine magna multorum consensione esse factum, quae non ad privatam, sed ad publicam rem pertineret, magnus multitudini timor est iniectus, ne qua repentina vis in civitate exsisteret, quae libertatem opprimeret populi.
当这件事情显而易见并非没有许多人的重大阴谋便得以发生——而这一阴谋关乎的不是私事,而是国务——群众中便产生了极大的恐惧,担心城邦中会出现某种突如其来的暴力,压制人民的自由。
§3.4hoc maxime convenire in Alcibiadem videbatur, quod et potentior et maior quam privatus existimabatur: multos enim liberalitate devinxerat, plures etiam opera forensi suos reddiderat.
这一点似乎最契合阿尔西比亚德斯,因为他被认为比一个普通公民更为强大和伟大;他用自己的慷慨维系了许多人,甚至通过法庭上的辩护让更多的人归顺了自己。
§3.5qua re fiebat ut omnium oculos, quotienscumque in publicum prodisset, ad se converteret neque ei par quisquam in civitate poneretur.
缘此,每当他出现在公共场合,他就会把所有人的目光吸引到自己身上,城邦中没有任何人被视为能与他平起平坐。
itaque non solum spem in eo habebant maximam, sed etiam timorem, quod et obesse plurimum et prodesse poterat.
因此,他们不仅对他寄予最大的希望,同时也怀有最大的恐惧,因为他既能带来极大的危害,也能带来极大的益处。
§3.6aspergebatur etiam infamia, quod in domo sua facere mysteria dicebatur (quod nefas erat more Atheniensium) idque non ad religionem, sed ad coniurationem pertinere existimabatur.
他也蒙受了恶名,因为据说他在自己家里举行秘仪(按照雅典人的风俗,这是亵渎神明的),而且这被认为并非出于宗教,而是关乎阴谋。