§2.1Educatus est in domo Pericli (privignus enim eius fuisse dicitur), eruditus a Socrate.
他在伯里克利家中受抚养(因为据说他是其继子),由苏格拉底教育。
socerum habuit Hipponicum, omnium Graeca lingua loquentium ditissimum, ut, si ipse fingere vellet, neque plura bona eminisci neque maiora posset consequi, quam vel natura vel fortuna tribuerat.
他娶了希波尼库斯为岳父,此人是所有操希腊语的人中最富有的,以至于如果他自己想要凭空构想,也既无法想出比这更多、也无法获得比这更大的恩赐,过于自然或命运所赐予他的。
§2.2ineunte adulescentia amatus est a multis more Graecorum, in eis a Socrate, de quo mentionem facit Plato in symposio.
在青年时代初期,他按照希腊人的风俗被许多人所爱,其中包括苏格拉底,柏拉图在《会饮篇》中提到了他。
namque eum induxit commemorantem se pernoctasse cum Socrate neque aliter ab eo surrexisse, ac filius a parente debuerit.
因为他引入了阿尔西比亚德斯的回忆,说他曾与苏格拉底共度良夜,但从他身边起身时,与儿子从父亲身边起身并无二致。
§2.3posteaquam robustior est factus, non minus multos amavit, in quorum amore, quoad licitum est odiosa, multa delicate iocoseque fecit: quae referremus, nisi maiora potiora haberemus.
在他变得更强壮之后,他同样爱了许多人,在对他们的爱中,在令人厌恶的事物被容许的范围内,他做出了许多优雅而戏谑的举动:若不是我们有更大、更重要的事情要写,我们本会把这些叙述出来。