§1.1Alcibiades, Cliniae filius, Atheniensis.
雅典人,克里尼亚斯之子,阿尔西比亚德斯。
in hoc natura quid efficere possit videtur experta.
自然在这一人物身上,似乎尝试了自己所能成就的一切。
constat enim inter omnes, qui de eo memoriae prodiderunt, nihil illo fuisse excellentius vel in vitiis vel in virtutibus.
因为在所有关于他留下记载的人当中,大家公认:无论是在恶德还是在美德方面,都没有比他更为杰出的了。
§1.2natus in amplissima civitate summo genere, omnium aetatis suae multo formosissimus, dives; ad omnes res aptus consiliique plenus (namque imperator fuit summus et mari et terra); disertus, ut in primis dicendo valeret, quod tanta erat commendatio oris atque orationis, ut nemo ei posset resistere; §1.3cum tempus posceret, laboriosus, patiens; liberalis, splendidus non minus in vita quam victu; affabilis, blandus, temporibus callidissime serviens: §1.4idem, simulac se remiserat neque causa suberat quare animi laborem perferret, luxuriosus, dissolutus, libidinosus, intomperans reperiebatur, ut omnes admirarentur in uno homine tantam esse dissimilitudinem tamque diversam naturam.
他出生于极具影响力的城邦中的最高贵家族,在同代人中远为最英俊者,且富有;适应于一切事务,足智多谋(因为他在陆上和海上都是卓越的统帅);能言善辩,以至于在演讲中特别有力量,因为他的容貌和辞令具有如此巨大的魅力,以至于没有人能够抗拒他;每当形势需要时,他便勤勉、坚忍;慷慨,在日常生活和日常饮食中同样华丽;平易近人、讨人喜欢,极巧妙地迎合时势;然而,同样是这个人,一旦放松下来,且没有理由去承受精神上的劳苦,就会被发现是奢侈、放荡、好色、无节制的,以至于所有人都在惊叹,在同一个人身上竟有如此巨大的反差和如此对立的本性。