§2.1Tali modo custodia liberatus Cimon celeriter ad principatum pervenit.
以此种方式免除监禁后,西蒙迅速升至领导地位。
habebat enim satis eloquentiae, summam liberalitatem, magnam prudentiam cum iuris civilis tum rei militaris, quod cum patre a puero in exercitibus fuerat versatus.
因为他拥有足够的雄辩才能、极大的慷慨,以及对公民法和军事两方面的卓越见识,这是由于他从小便随父亲在军队中历练。
itaque hic et populum urbanum in sua tenuit potestate et apud exercitum plurimum valuit auctoritate.
因此,他既将城市民众控制在自己的权力之下,又在军队中凭借自己的威望拥有极大的影响力。
§2.2primum imperator apud flumen Strymona magnas copias Thraecum fugavit, oppidum Amphipolim constituit eoque decem milia Atheniensium in coloniam misit.
起初,作为将军,他在斯特里蒙河畔击溃了色雷斯人的大军,建立了安菲波利斯镇,并派遣了一万名雅典人前往那里建立殖民地。
idem iterum imperator apud Mycalen Cypriorum et Phoenicum ducentarum navium classem devictam cepit eodemque die pari fortuna in terra usus est.
同样,他再次作为将军,在米卡列击败并捕获了塞浦路斯人和腓尼基人由两百艘船只组成的舰队,并在同一天于陆地上享受了同样的幸运。
§2.3namque hostium navibus captis statim ex classe copias suas eduxit barbarorumque maximam vim uno concursu prostravit.
因为在捕获了敌人的船只之后,他立即将自己的军队撤出舰队,并在一次交锋中击溃了蛮族的极大军势。
§2.4qua victoria magna praeda potitus cum domum reverteretur, quod iam nonnullae insulae propter acerbitatem imperii defecerant, bene animatas confirmavit, alienatas ad officium redire coegit.
当他带着因这场胜利而获得的巨额战利品回国时,由于一些岛屿因雅典统治的残酷而已经叛变,他巩固了那些心存好意的岛屿,并迫使那些疏远的岛屿恢复履行义务。
§2.5Scyrum, quam eo tempore Dolopes incolebant, quod contumacius se gesserant, vacuefecit, possessores veteres urbe insulaque eiecit, agros civibus divisit.
至于当时由多洛佩斯人居住的斯基罗斯岛,因为他们行为过于傲慢,他清空了该岛,将旧有的占有者从城市和岛屿中驱逐出去,并将土地分配给雅典公民。
Thasios opulentia fretos suo adventu fregit.
他凭着自己的到来,便击碎了倚仗财富的萨索斯人。
his ex manubiis arx Athenarum, qua ad meridiem vergit, est ornata.
利用这些战利品,雅典卫城朝南倾斜的部分得到了美化。