§1.1Cimon, Miltiadis filius, Atheniensis, duro admodum initio usus est adulescentiae.
雅典人、米尔提亚德斯之子西蒙,经历了一个极其艰难的青年时期的开端。
nam cum pater eius litem aestimatam populo solvere non potuisset ob eamque causam in vinclis publicis decessisset, Cimon eadem custodia tenebatur neque legibus Atheniensium emitti poterat, nisi pecuniam, qua pater multatus erat, solvisset.
因为他的父亲未能向民众偿还被判处的罚金,并因此死于公立监狱之中,西蒙也被拘留在同样的监禁中,而且根据雅典人的法律,除非他偿还父亲被罚的款项,否则他便无法获得释放。
§1.2habebat autem in matrimonio sororem germanam suam, nomine Elpinicen, non magis amore quam more ductus: namque Atheniensibus licet eodem patre natas uxores ducere.
此外,他娶了自己名叫埃尔皮尼刻的同父姐妹为妻,这与其说是出于爱情,不如说是由于习俗;因为雅典人是被允许迎娶同父所生的女子为妻的。
§1.3huius coniugii cupidus Callias quidam, non tam generosus quam pecuniosus, qui magnas pecunias ex metallis fecerat, egit cum Cimone ut eam sibi uxorem daret: id si impetrasset, se pro illo pecuniam soluturum.
一位名叫卡里亚斯的人渴望这桩婚事,他与其说出身高贵,不如说家财万贯,曾通过矿山赚取了巨额财富,他向西蒙商议,希望西蒙将她嫁给自己作妻子:并表示如果这一请求得到允许,他将代西蒙偿还那笔钱。
§1.4is cum talem condicionem aspernaretur, Elpinice negavit se passuram Miltiadis progeniem in vinclis publicis interire, quoniam prohibere posset, seque Calliae nupturam, si ea quae polliceretur praestitisset.
当西蒙拒绝了这样的条件时,埃尔皮尼刻表示,既然自己有能力阻止,她绝不容许米尔提亚德斯的人丁死于公立监狱,并表示如果卡里亚斯履行他所承诺的事情,她将嫁给卡里亚斯。