§4.1Interim Argilius quidam adulescentulus, quem puerum Pausanias amore venerio dilexerat, cum epistulam ab eo ad Artabazum accepisset eique in suspicionem venisset aliquid in ea de se esse scriptum, quod nemo eorum redisset, qui eodem missi erant, vincla epistulae laxavit signoque detracto cognovit, si pertulisset, sibi esse pereundum.
与此同时,一个名叫阿耳吉里乌斯的青年(在孩童时期,保萨尼阿斯曾对他怀有爱欲之情),在收到保萨尼阿斯寄给阿尔塔巴佐斯的信后,由于之前被派往同一地点的信使无一返回,他便怀疑信中写了关于自己的内容。 于是他解开了信上的绳索,撕下印章,发现如果把信送达,自己就必死无疑。
§4.2erant in eadem epistula quae ad ea pertinebant, quae inter regem Pausaniamque convenerant.
在同一封信中,有与国王和保萨尼阿斯之间达成的协议有关的内容。
has ille litteras ephoris tradidit.
他把这封信交给了监察官。
§4.3non est praetereunda gravitas Lacedaemoniorum hoc loco.
在此处,斯巴达人的严谨稳重是不容忽视的。
nam ne huius quidem indicio impulsi sunt ut Pausaniam comprehenderent, neque prius vim adhibendam putaverunt, quam se ipse indicasset.
因为即使有了这个人的告发,他们也没有冲动地去逮捕保萨尼阿斯,并且认为在保萨尼阿斯自我暴露之前,不应当采取武力手段。
§4.4itaque huic indici, quid fieri vellent, praeceperunt.
因此,他们指示这个告发者,希望他怎么做。
fanum Neptuni est Taenari, quod violari nefas putant Graeci.
在泰纳隆有一座涅普顿神庙,希腊人认为亵渎它是违背神意的罪过。
eo ille confugit in araque consedit.
他便逃到那里,坐在祭坛上。
hanc iuxta locum fecerunt sub terra, ex quo posset exaudiri, si quis quid loqueretur cum Argilio.
监察官们在这座祭坛附近建造了一个地下密室,从那里可以听到任何人与阿耳吉里乌斯交谈的内容。
§4.5huc ex ephoris quidam descenderunt.
几位监察官下到了这个密室中。
Pausanias, ut audivit Argilium confugisse in aram, perturbatus venit eo.
保萨尼阿斯听说阿耳吉里乌斯逃到了祭坛,便慌忙赶到那里。
quem cum supplicem dei videret in ara sedentem, quaerit, causae quid sit tam repentini consilii.
当他看到阿耳吉里乌斯作为神的祈求者坐在祭坛上时,便询问如此突然的决定的原因是什么。
huic ille, quid ex litteris comperisset, aperit.
而对方则向他透露了自己从信中得知的内容。
§4.6quo magis Pausanias perturbatus orare coepit, ne enuntiaret neu se meritum de illo optime proderet: quodsi eam veniam sibi dedisset tantisque implicatum rebus sublevasset, magno ei praemio futurum.
保萨尼阿斯因此更加惊慌,开始哀求他不要泄密,也不要背叛对他有极大恩德的自己:如果他能给予自己这个宽恕,并解救深陷如此重大事件的自己,这必将给他带来巨大的回报。