§5.1His rebus ephori cognitis satius putarunt in urbe eum comprehendi.
得知这些情况后,监察官们认为在城里逮捕他更为妥当。
quo cum essent profecti et Pausanias placato Argilio, ut putabat, Lacedaemonem reverteretur, in itinere, cum iam in eo esset ut comprehenderetur, ex vultu cuiusdam ephori, qui eum admoneri cupiebat, insidias sibi fieri intellexit.
当他们出发前往该处,而保萨尼阿斯也(如他自以为的那样)安抚好阿耳吉里乌斯并正返回拉刻代蒙时,在半路上,就在他即将被捕之际,他从一位希望他得到警告的监察官的神色中,察觉到有人正对自己设下圈套。
§5.2itaque paucis ante gradibus, quam qui eum sequebantur, in aedem Minervae, quae Chalcioicos vocatur, confugit.
于是,他比追捕他的人只快了几个脚步,便逃进了被称为“青铜之家”的密涅瓦神庙。
hinc ne exire posset, statim ephori valvas eius aedis obstruxerunt tectumque sunt demoliti, quo celerius sub divo interiret.
为了不让他从这里逃走,监察官们立刻堵死了那座神庙的大门,并拆毁了屋顶,好让他暴露在露天下更快死去。
§5.3dicitur eo tempore matrem Pausaniae vixisse eamque iam magno natu, postquam de scelere filii comperit, in primis ad filium claudendum lapidem ad introitum aedis attulisse.
据说当时保萨尼阿斯的母亲还健在,而且她虽已年迈,但在得知儿子的罪行后,竟是第一批将石头搬到神庙门口以将儿子禁闭起来的人之一。
§5.4hic cum semianimis de templo elatus esset, confestim animam efflavit.
当他奄奄一息地被从神庙抬出来时,随即就断了气。
sic Pausanias magnam belli gloriam turpi morte maculavit.
就这样,保萨尼阿斯用耻辱的死亡玷污了他在战争中获得的伟大军事荣耀。
§5.5cuius mortui corpus cum eodem nonnulli dicerent inferri oportere, quo ii qui ad supplicium essent dati, displicuit pluribus, et procul ab eo loco infoderunt, quo erat mortuus.
当一些人提出应当将他死后的尸体运到与那些被处决者相同的投弃处时,大多数人表示反对,于是在远离他死去的地方将其掩埋。
inde posterius dei Delphici responso erutus atque eodem loco sepultus est, ubi vitam posuerat.
此后,根据德尔斐神明的神谕,他的遗体被从该处掘出,并安葬在他失去生命的原处。