§2.1Interfuit autem pugnae navali apud Salamina, quae facta est prius quam poena liberaretur.
此外,他参加了萨拉米斯海战,这场海战是在他免除刑罚之前发生的。
idem praetor fuit Atheniensium apud Plataeas in proelio, quo fusus barbarorum exercitus Mardoniusque interfectus est.
他也是普拉塔亚战役中雅典人的将领,在那场战役中,异族的军队被击溃,马多尼乌斯被击杀。
§2.2neque aliud est ullum huius in re militari illustre factum quam eius imperii memoria, iustitiae vero et aequitatis et innocentiae multa, in primis quod huius aequitate factum est, cum in communi classe esset Graeciae simul cum Pausania, ut summa imperii maritimi ab Lacedaemoniis transferretur ad Athenienses:
在军事方面,除了关于他担任指挥官的记忆外,他没有任何其他辉煌的功绩;然而,关于他的正义、公平和清廉,却有许多事迹,特别是当他与保萨尼阿斯一起处于希腊联合舰队时,由于他的公平而促成了这件事:即海上最高指挥权从拉刻代蒙人手中移交给了雅典人。
§2.3namque ante id tempus et mari et terra duces erant Lacedaemonii.
因为在那个时代之前,拉刻代蒙人无论在海上还是陆地上都是领导者。
tum autem et intemperantia Pausaniae et iustitia factum est Aristidis, ut omnes fere civitates Graeciae ad Atheniensium societatem se applicarent et adversus barbaros hos duces deligerent sibi.
但在那时,由于保萨尼阿斯的傲慢和阿里斯提德的正义,使得希腊几乎所有的城邦都加入了雅典人的同盟,并选择他们作为对抗异族的领导者。