§1.1Aristides, Lysimachi filius, Atheniensis, aequalis fere fuit Themistocli atque cum eo de principatu contendit: namque obtrectarunt inter se.
阿里斯提德,阿里西马科斯之子,雅典人,几乎与地米斯托克利同岁,并与他争夺领导权:因为他们彼此排挤。
§1.2in his autem cognitum est, quanto antestaret eloquentia innocentiae.
然而,在他们身上人们认识到,雄辩比正直优胜多少。
quamquam enim adeo excellebat Aristides abstinentia, ut unus post hominum memoriam, quem quidem nos audierimus, cognomine Iustus sit appellatus, tamen a Themistocle collabefactus testula illa exilio decem annorum multatus est.
因为尽管阿里斯提德在清廉方面如此杰出,以至于在人类记忆中——至少在我们所听说过的人中——他是唯一一个被称为“义人”这一绰号的人,但他还是被地米斯托克利击败,并因那块陶片而被处以十年流放的处罚。
§1.3qui quidem cum intellegeret reprimi concitatam multitudinem non posse, cedensque animadvertisset quendam scribentem, ut patria pelleretur, quaesisse ab eo dicitur, quare id faceret aut quid Aristides commisisset, cur tanta poena dignus duceretur.
事实上,当他明白无法抑制激动的人群,且在避让时注意到有人正在写着要将他驱逐出祖国,据说他问那人为什么要这样做,或者阿里斯提德犯了什么错,以至于被认为配受如此重罚。
§1.4cui ille respondit se ignorare Aristiden, sed sibi non placere, quod tam cupide laborasset, ut praeter ceteros Iustus appellaretur.
那人回答说,他并不认识阿里斯提德,但他不喜欢这个人如此热切地谋求被称作超越他人的“义人”。
§1.5hic decem annorum legitimam poenam non pertulit.
他没有服满十年的法定刑期。
nam postquam Xerxes in Graeciam descendit, sexto fere anno quam erat expulsus, populi scito in patriam restitutus est.
因为在薛西斯侵入希腊后,大约在他被驱逐后的第六年,他因人民的决议而得以重返祖国。