§3.1Huius consilium plerisque civitatibus displicebat et in terra dimicari magis placebat.
他的计划令大多数城邦感到不满,大家更倾向于在陆地上交战。
itaque missi sunt delecti cum Leonida, Lacedaemoniorum rege, qui Thermopylas occuparent longiusque barbaros progredi non paterentur.
因此,被选拔的人员与拉栖代梦人的国王列奥尼达一同被派去,以占领温泉关,不让蛮族进一步推进。
ii vim hostium non sustinuerunt eoque loco omnes interierunt.
他们未能挡住敌人的攻势,全部死在那个地方。
§3.2at classis communis Graeciae trecentarum navium, in qua ducentae erant Atheniensium, primum apud Artemisium inter Euboeam continentemque terram cum classiariis regiis conflixit.
然而,由三百艘船组成、其中两百艘属于雅典人的希腊联合舰队,首先在优卑亚与大陆之间的阿提密希安附近与国王的海军交战。
angustias enim Themistocles quaerebat, ne multitudine circumiretur.
因为特米斯托克利在寻找狭窄的水域,以免被敌人的优势兵力包围。
§3.3hinc etsi pari proelio discesserant, tamen eodem loco non sunt ausi manere, quod erat periculum, ne, si pars navium adversariorum Euboeam superasset, ancipiti premerentur periculo.
虽然他们从这里撤退时打成平手,但他们不敢留在原地,因为存在一种危险:如果敌方的一部分船只绕过优卑亚,他们就会陷入两面受敌的险境。
§3.4quo factum est ut ab Artemisio discederent et exadversum Athenas apud Salamina classem suam constituerent.
由此产生的结果是,他们撤离了阿提密希安,并将自己的舰队部署在雅典对面的萨拉米斯附近。