§2.1Ibi brevi tempore barbarorum copiis disiectis, tota regione, quam petierat, potitus, loca castellis idonea communiit, multitudinem, quam secum duxerat, in agris collocavit crebrisque excursionibus locupletavit.
在那里,他在短时间内击散了蛮族的军队,占领了他所向往的整个地区,在适宜建堡垒的地方修筑了防御工事,将他随身带来的民众安置在田地里,并通过频繁的袭击使他们富裕起来。
§2.2neque minus in ea re prudentia quam felicitate adiutus est.
在这件事上,他得到的智谋帮助不亚于好运。
nam cum virtute militum devicisset hostium exercitus, summa aequitate res constituit atque ipse ibidem manere decrevit.
因为当他凭着士兵的英勇彻底击败敌人的军队时,他以极大的公正重整了事务,并决定自己也留在那里。
§2.3erat enim inter eos dignitate regia, quamquam carebat nomine, neque id magis imperio quam iustitia consecutus.
因为他在他们之中享有国王的尊严,虽然他缺少这个称号,但他获得这一点与其说是靠权力,不如说是靠正义。
neque eo setius Atheniensibus, a quibus erat profectus, officia praestabat.
然而,他并没有因此减少对出发地雅典人的尽责。
quibus rebus fiebat ut non minus eorum voluntate perpetuum imperium obtineret, qui miserant, quam illorum, cum quibus erat profectus.
由于这些原因,他得以凭借派遣他的人的意愿,以及与他一同出发的人的意愿,同样维持着长久的统治。
§2.4Chersoneso tali modo constituta Lemnum revertitur et ex pacto postulat ut sibi urbem tradant: se enim domum Chersonesi habere.
在切索尼斯以这种方式整顿完毕后,他返回莱姆诺斯,并根据协定要求他们将城市移交给自己:因为他说自己在切索尼斯有了家。
§2.5Cares, qui tum Lemnum incolebant, etsi praeter opinionem res ceciderat, tamen non dicto, sed secunda fortuna adversariorum capti resistere ausi non sunt atque ex insula demigrarunt.
当时居住在莱姆诺斯的卡里亚人,虽然事情的发展出乎意料,但他们并非受制于诺言,而是被对手的顺境所折服,不敢抵抗,从而迁离了该岛。
pari felicitate ceteras insulas, quae Cyclades nominantur, sub Atheniensium redegit potestatem.
凭借同样的好运,他将其他被称为基克拉泽斯的岛屿也置于雅典人的统治之下。