§1.1Miltiades, Cimonis filius, Atheniensis, cum et antiquitate generis et gloria maiorum et sua modestia unus omnium maxime floreret eaque esset aetate, ut non iam solum de eo bene sperare, sed etiam confidere cives possent sui, talem eum futurum, qualem cognitum iudicarunt, accidit ut Athenienses Chersonesum colonos vellent mittere.
雅典人米尔提亚德,奇蒙之子,由于他既因家族的古老、祖先的荣耀,又因自身的谦逊,在所有人中最为出类拔萃,且正值其公民不仅已经对他寄予厚望、甚至能够确信他将成为如他们后来在了解他之后所判定之人的年龄,于是发生了一件事:雅典人希望向切索尼斯派遣殖民者。
§1.2cuius generis cum magnus numerus esset et multi eius demigrationis peterent societatem, ex iis delecti Delphos deliberatum missi sunt, quo potissimum duce uterentur.
由于这类人的数量很大,且有许多人请求加入那次移居,他们中选出的人被派往德尔斐去咨询,最应该起用谁来做他们的领袖。
namque tum Thraeces eas regiones tenebant, cum quibus armis erat dimicandum.
因为当时色雷斯人占领着那些地区,必须与他们进行武力交战。
§1.3consulentibus nominatim Pythia praecepit, ut Miltiadem imperatorem sibi sumerent: id si fecissent, incepta prospera futura.
面对咨询者,皮提亚指名指示他们,应当接纳米尔提亚德为他们的统帅:如果他们这样做了,他们的事业将会顺利。
§1.4hoc oraculi responso Miltiades cum delecta manu classe Chersonesum profectus cum accessisset Lemnum et incolas eius insulae sub potestatem redigere vellet Atheniensium, idque ut
凭着神谕的这一答复,米尔提亚德率领选拔的军队乘舰队出发前往切索尼斯。
§1.5Lemnii sua sponte facerent postulasset, illi irridentes responderunt tum id se facturos, cum ille domo navibus profectus vento aquilone venisset Lemnum.
当他临近莱姆诺斯并希望将该岛的居民置于雅典人的统治之下,且要求莱姆诺斯人自愿这样做时,他们嘲笑着回答说,只有当他从家中乘船出发,乘着北风来到莱姆诺斯时,他们才会这样做。
hic enim ventus ab septemtrionibus oriens adversum tenet Athenis proficiscentibus.
因为这种风发源于北方,对从雅典出发的人来说是逆风。
§1.6Miltiades morandi tempus non habens cursum direxit, quo tendebat, pervenitque Chersonesum.
米尔提亚德没有耽搁的时间,便径直朝着他所向往的目标航行,并到达了切索尼斯。