§40Quando igitur omnes, et qui moventur palamque se ostendunt, et qui eatenus nobis declarantur, qua ipsi volunt, creati sunt, tum ad eos is deus, qui omnia genuit, fatur: “Haec vos, qui deorum satu orti estis, attendite: quorum operum ego parens effectorque sum, haec sunt indissoluta me invito;
因此,当所有星辰——无论是那些处于运动中并公开显现自己的,还是那些仅在自己愿意的范围内向我们显明自己的——都被创造出来时,那生养万物的神便对它们说道:“你们这些由神之血统所生者,请听好这些话:由我担任父亲和制作者的这些作品,非经我允许是不可解体的;虽然一切被结合之物都可以被解散,但绝非一个善者的意愿去解散那依理智而结合的东西。
quamquam omne colligatum solvi potest; sed haudquaquam boni est ratione vinctum velle dissolvere. Sed quoniam estis orti, inmortales vos quidem esse et indissolubiles non potestis, neutiquam tamen dissolvemini, neque vos ulla mortis fata periment nec fraus valentior quam consilium meum, quod maius est vinculum ad perpetuitatem vestram quam illa, quibus estis tum, cum gignebamini, conligati.
然而,既然你们已经诞生,你们确实不能是完全不死且不可解体的,但你们绝不会被解体,任何死亡的命运都不会毁灭你们,任何比我的旨意更强大的力量也不会伤害你们;我的旨意对于你们的永恒性而言,是一个比你们在诞生时被结合在一起的那些纽带更为强大的纽带。
§41Quid sentiam igitur, cognoscite: Tria genera nobis reliqua sunt, eaque mortalia; quibus praetermissis caeli absolutio perfecta non erit.
\n 因此,请知悉我的想法:我们还有三个类别留下,而且它们是必死的;如果忽略了这些,天空的圆满便不能臻于完美。
Omnia enim genera animalium complexu non tenebit; teneat autem oportebit, ut ex eodem ne quid absit.
因为它将无法在其怀抱中容纳所有种类的生物;而它必须容纳它们,以便使其中不缺少任何东西。
Quae a me ipso effecta si sint, deorum vitam possint adaequare.
如果这些是由我亲自制成的,它们就能与诸神的生命相媲美。
Ut igitur mortali condicione generentur, vos suscipite, ut illa gignatis imiteminique vim meam, qua me in vestro ortu usum esse meministis.
因此,为了使它们在必死的境况下诞生,请你们承担起生育它们的任务,并模仿我的力量——你们记得我在你们诞生时曾使用过这种力量。
In quibus qui tales creabuntur, ut deorum inmortalium quasi gentiles esse debeant, divini generis appellentur teneantque omnium animantium principatum vobisque iure et lege volentes pareant; quorum vobis initium satusque tradetur a me, vos autem ad id, quod erit inmortale, partem attexitote mortalem.
在这些生物中,那些将被创造得应当成为不死诸神的类似同族者,当被称为神圣之类,并让它们保持对所有生物的统治权,依权利和法律甘心顺从你们;它们的始基和播撒将由我转交给你们,而你们则要在那将是不死的部分上,织入必死的部分。
Ita orientur animantes, quos et vivos alatis et consumptos sinu recipiatis.
如此,生物们将会诞生,你们既要在它们活着时抚育它们,又要在它们消逝时将它们接纳进怀抱。
” §42Haec ille dixit.
”\n 他说了这些话。
Deinde ad temperationem superiorem revertit; in qua omnem animum universae naturae temperans permiscebat superiorisque permixtionis reliquias fundens aequabat eodem modo ferme, nisi quod non ita incorrupta, ut ea, quae semper idem, sed ab iis secundum sumebat atque etiam tertium.
然后他回到了先前的调制中;在其中,他调制并混合了宇宙自然的所有灵魂,并倾倒出先前混合物的残余,以几乎相同的方式将其抚平,只是这些灵魂并不像那些始终同一的灵魂那样纯净无瑕,而是从中取了第二等甚至第三等的原料。
§43Toto igitur omni constituto sideribus parem numerum distribuit animorum et singulos adiunxit ad singula atque ita quasi in currum universitatis inposuit commonstravitque leges fatales ac necessarias et ostendit primum ortum unum fore omnibus, eumque moderatum atque constantem nec ab ullo inminutum, satis autem et quasi sparsis animis fore uti certis temporum intervallis oreretur animal, quod esset ad cultum deorum aptissumum.
\n 因此,当整个宇宙被完全构建好之后,他分配了与星辰数量相等的灵魂,并将每一个灵魂与每一颗星辰结合起来,从而将它们安置在仿佛宇宙的战车上,并向它们展示了命运和必然的法律。 他指出,第一次诞生对所有人来说都将是唯一且相同的,它是适度且稳定的,不被任何人削弱;而在灵魂被播撒并仿佛被散布开之后,将会在确定的时间间隔内产生一种最适合敬拜神明的生物。
§44Sed cum duplex esset natura generis humani, sic se res habebat, ut praestantius genus esset eorum, qui essent futuri viri.
\n 但由于人类这一类别的本性是双重的,事情的情况便是如此:那些未来将成为男人者的类别是更为优越的一类。
Cum autem animos corporibus necessitate insevisset, cumque ad corpora tum accessio fieret, tum abscessio, principio necesse erat sensum exsistere unum communemque omnium vehementiore motu excitatum coniunctumque naturae, deinde voluptate et molestia mixtum amorem, post iram et metum et reliquos motus animi, comites superiorum et iis etiam contrarios dissidentes; quos qui ratione rexerit, iuste vixerit, qui autem iis se dediderit, iniuste.
然而,当他出于必然将灵魂植入肉体中,且由于肉体时而产生增益、时而产生损耗时,起初便必然会产生一种由更剧烈的运动所激发并与自然相结合的、所有人共有的单一感觉;接着是掺杂着快乐与痛苦的爱,随后是愤怒、恐惧以及灵魂的其他运动——它们是前述运动的伴侣,甚至与它们相反、相冲突;凡是用理性支配这些运动的人,将活得正义,而放任自己屈服于这些运动的人,则将活得非正义。
§45Atque ille, qui recte atque honeste curriculum vivendi a natura datum confecerit, ad illud astrum, quocum aptus fuerit, revertetur; qui autem inmoderate et intemperate vixerit, eum secundus ortus in figuram muliebrem transferet, et, si ne tum quidem finem vitiorum faciet, gravius etiam iactabitur et in suis moribus simillimas figuras pecudum et ferarum transferetur neque terminum malorum prius aspiciet, quam illam sequi coeperit conversionem, quam habebat in se ipse eiusdem et similis innatam et insitam.
\n 而且,凡是正确且高尚地完成了由自然赋予的生命旅程的人,都将回到那颗他与之相适的星辰上;但凡是生活得无节制且放荡的人,第二次诞生就会将他转移到女性的形象中;而如果他即便到那时仍不终止自己的恶行,他将会遭受更沉重的折腾,并被转移到与其自身习性极为相似的家畜和野兽的形象中;而且他绝不会看到痛苦的终结,除非他开始追随那由“同一且相似者”在他自身内部所具有的、天生且植入的旋转。
Quod tum eveniet, cum illa, quae ex igni, anima, aqua, terra turbulenta et rationis expertia insederint, ratione depulerit et ad primam atque optimam affectionem animi pervenerit.
而这件事将在下述时候实现:当他用理性驱逐了由火、气、水、土所产生的那些盘踞在体内的、动荡不安且缺乏理智的成分,并达到灵魂最初且最完美的境界之时。