§34Has igitur ob causas nata astra sunt, quae per caelum penetrantia solstitiali se et brumali revocatione converterent, ut hoc omne animal, quod videmus, esset illi animali, quod sentimus, ad aeternitatis imitationem simillimum.
因而,由于这些原因,星辰诞生了。 它们穿过天空,在夏至和冬至的折返点自我旋转,使得我们所看见的这整个生物,能够最相似于我们用理智所感知的那个生物,以此来模仿永恒。
Et cetera quidem usque ad temporis ortum impressa ab illis, quae imitabatur, ecfinxerat; sed quia nondum omne animal in mundo intus incluserat, ex ea parte deficiebat ad propositum exemplar imaginis similitudo.
\n而至于到时间诞生为止的其他事物,确实已经按照它先前所模仿的事物,将它们作为被印刻之物塑造了出来;但因为他还没有把所有的生物都包容在世界之内,所以在那个部分,图像对既定原型的相似性还有所欠缺。
Quot igitur et quales animalium formas mens in speciem rerum intuens poterat cernere, totidem et tales in hoc mundo secum cogitavit effingere.
因此,当理智注视着事物的理念时,能够看出多少种以及何种样式的生物形态,他便决定在这个世界里亲自塑造出同等数量和同等样式的形态。
§35Erant autem animantium genera quattuor, quorum unum divinum atque caeleste, alterum pinnigerum et ae+rium, tertium aquatile, terrestre quartum.
\n 至于生物,则有四个类别:第一种是神圣且属天之类,第二种是有翼且属空气之类,第三种是属水之类,第四种是属陆地之类。
Divinae animationis maxime speciem faciebat ex igne, ut et splendidissimus esset et aspectu pulcherrimus.
神圣生命的外形,他主要用火制成,使其既最显赫,在外表上也最美丽。
Cumque eum similem universi naturae efficere vellet, ad volubilitatem rotundavit comitemque eum sapientiae quam optimae mentis effecit circumque omne caelum aequaliter distribuit, ut hunc varietate distinctum bene Graeci ko/smon, nos lucentem mundum nominaremus.
由于他希望使其相似于宇宙的整体自然,他便为了便于旋转而将其塑造成圆形,并使其成为最卓越理智之智慧的伴侣,且将其均匀地分布在整个天空中,以便希腊人可以合宜地将这个因多样性而显得独特的东西称为“宇宙”(cosmos),而我们称之为“闪耀的世界”。
§36Dedit autem divinis duo genera motus, unum, quod semper esset in eodem † de quo et idem omnibus atque uno modo celaret, alterum, quod in anticam partem a conversione eiusdem et similis pelleretur.
\n 此外,他给神圣的星辰赋予了两种运动:一种是始终在同一个地方[以同一种方式自转],另一种则是通过“同一且相似者”的旋转而被向前推动。
Quinque autem reliquis motibus orbum eum voluit esse et expertem, immobilem et stantem.
但是,对于其余的五种运动,他希望它们被剥夺且不具有,保持不动和静止。
Ex quo genere ea sunt sidera, quae infixa caelo non moventur loco, quae sunt animantia, eaque divina, ob eamque causam suis sedibus inhaerent et perpetuo manent.
属于这一类的,是那些固定在天空、不移动位置的星辰,它们是生物,且是神圣的,因此它们附着在自己的座位上,永久地留存。
Quae autem vaga et mutabili erratione labuntur, ita generata sunt, ut supra diximus.
而那些在游荡和多变的偏差中滑行的星辰,则是如我们上面所说的那样产生的。
§37Iam vero terram, altricem nostram, quae traiecto axi sustinetur, diei noctisque effectricem eandemque custodem, antiquissimam deorum omnium voluit esse eorum, qui intra caelum gignerentur.
\n 现在,地球——我们的哺育者,被贯穿的轴所支撑,是昼夜的制造者和守护者——他希望它是天之内所产生的全部神明中最古老的一位。
Lusiones autem deorum et inter ipsos deos concursiones, quaeque in orbibus eorum conversiones quaeque antecessiones eveniant, cumque inter se paene contingant, eorum qui prope copulentur contrariaque regione et pone quos aut ante labantur quibusque temporibus a nostro aspectu oblitescant rursusque emersi terrorem incutiant rationis expertibus, si verbis explicare conemur nullo posito ob oculos simulacro earum rerum, frustra suscipiatur labor.
然而,至于神明的游戏、神明彼此之间的冲突,以及它们的圆环中发生了怎样的旋转和超前,它们何时几乎相互接触,在那些紧密结合的神明中,谁在谁的后方或前方滑过,以及它们在什么时间从我们的视野中消失,又在何时重新显现,从而给缺乏理性的人带来恐惧——如果我们试图用言语来解释这些,而不把这些事物的模型呈现在眼前,那我们的劳作将是徒劳的。
Sed haec satis sint dicta nobis, quaeque de deorum, qui cernuntur quique sunt orti, natura praefati sumus, habeant hunc terminum.
但关于这些,我们说得已经足够了,而我们对于那些可见且有生之神的本性所作的前言,也在此告一段落。
§38Reliquorum autem, quos Graeci dai/monas appellant, nostri, opinor, Lares, si modo hoc recte conversum videri potest, et nosse et enuntiare ortum eorum maius est, quam ut profiteri nos scribere audeamus.
\n 至于其余被希腊人称为“戴蒙”(daimones)的神明,而我们的人(我想,如果这能被视为正确的翻译的话)称之为“拉雷斯”(Lares),要了解并宣告它们的诞生,是一件太大的事情,以至于我们不敢声称自己要写下来。
Credendum nimirum est veteribus et priscis, ut aiunt, viris, qui se progeniem deorum esse dicebant, itaque eorum vocabula nobis prodiderunt.
无疑应当相信古代和早期的那些人,正如他们所说,他们称自己为神明的后代,并因此向我们传下了神明的名字。
Nosse autem generatores suos optime poterant, ac difficile factu est a deis ortis fidem non habere, quamquam nec argumentis nec rationibus certis eorum oratio confirmatur; sed quia de suis rebus videntur loqui, veteri legi morique parendum est.
因为他们最能了解自己的生育者,而且不相信神明的后代是难以做到的,尽管他们的言论既没有论证,也没有确凿的理由来证实;但因为他们似乎在谈论自己的家务事,我们必须服从古老的法律和习俗。
§39Sic igitur, ut ab iis est traditum, horum deorum ortus habeatur atque dicatur, ut Oceanum Salaciamque Caeli satu Terraeque conceptu generatos editosque memoremus, ex his Saturnum et Opem, deinceps Iovem atque Iunonem, reliquos, quos fratres inter se agnatosque usurpari atque appellari videmus, et eorum, ut utamur vetere verbo, prosapiam.
\n 因此,正如从他们那里传下来的一样,这些神明的诞生应该这样被看待和谈论:即我们应当记住,俄刻阿诺斯与萨拉基亚是由天之种与地之胎所生成和诞生的,从他们中产生了萨图尔努斯和奥普斯,接着是朱庇特与朱诺,以及我们所看到的被彼此视为兄弟和近亲并如此称呼的其余神明,还有——让我们使用一个古老的词——他们的“血统”(prosapia)。