§46Quae cum ita dissignasset seseque, si quid postea fraudis aut vitii evenisset, extra omnem culpam causamque posuisset, alios in terram, alios in lunam, alios in reliquas mundi partes, quae sunt spatiorum temporis signa et notae constitutae, spargens quasi serebat.
当他这样分配完这些,并将自己置于此后若发生任何错误或恶行都完全免除责任和罪魁的地位之后,他将一些灵魂播撒到地球上,一些播撒到月球上,另一些播撒到宇宙的其余部分——这些部分是确立的时间空间的标志和记号,他就这样仿佛播种一般散布着它们。
Post autem eam sationem dis, ut ita dicam, iunioribus permisit, ut corpora mortalia effingerent, quantumque esset reliquum ex humano animo, quod deberet accedere, id omne, et quae consequentia essent, perpolirent et absolverent; deinde ut huic animanti principes se ducesque praeberent vitamque eius quam pulcherrime regerent et gubernarent, quatenus non ipse bene factus sua culpa sibi aliquid miseriae quaereret.
在这场播种之后,他允许了那些——可以说——年轻的诸神去塑造必死的肉体,并将人类灵魂中所有剩下应当加入的部分,以及随之而来的一切,予以润色和完成;接着,让他们作为这个生物的统治者和引导者,并尽可能美好地治理和引导它的生活,使它虽然自身被造得良好,却不至于因自己的过错而给自己带来任何悲惨。
§47Atque is quidem, qui cuncta conposuit, constanter in suo manebat statu; qui autem erant ab eo creati, cum parentis ordinem cognovissent, hunc sequebantur.
而那构建万物者,则恒常地保持在自己的状态中;但那些由他所创造的生命,在知晓了父亲的命令后,便遵从这一命令。
Itaque cum accepissent inmortale principium mortalis animantis, imitantes genitorem et effectorem sui particulas ignis et terrae et aquae et animae a mundo, quas rursus redderent, mutuabantur easque inter se copulabant haud isdem vinclis, quibus ipsi erant conligati, sed talibus, quae cerni non possent propter parvitatem, crebris quasi cuneolis inliquefactis unum efficiebant ex omnibus corpus atque in eo influente atque effluente animi divini ambitus inligabant.
因此,当他们接纳了必死生物的不死始基时,便模仿他们的生育者和制作者,从宇宙中借取了火、土、水、气的微粒子(这些微粒子此后还要归还),并把它们相互结合起来,不是用他们自己被维系的那种纽带,而是用那些因其微小而无法被看见的纽带,通过无数仿佛融化了的小楔子,将所有微粒子制成一个身体,并将神圣灵魂的旋转维系在这一流入又流出的身体之中。
§48Itaque illi in flumen inmersi neque tenebant neque tenebantur, sed vi magna tum ferebant, tum ferebantur.
因此,那些浸没在剧烈洪流中的灵魂,既不支配也不被支配,而是被巨大的力量时而运送,时而被运送。
Ita totum animal movebatur illud quidem, sed inmoderate et fortuito, ut sex motibus veheretur.
这样,那整个生物确实在运动,但却是无节制且随机的,以至于它被六种运动所承载。
Nam et ante et pone et ad laevam et ad dextram et sursum et deorsum, modo huc, modo illuc * * * §49Sed si in splendore consedit, tum vel eadem species vel interdum inmutata redditur, cum ignis oculorum cum eo igne, qui est ob os offusus, se confudit et contulit.
因为无论是向前、向后、向左、向右、向上、向下,时而朝向这里,时而朝向那里但如果它在光亮中稳定下来,当眼睛的火与洒在面容前的火混合并汇聚时,便会呈现出相同的形象,或者有时是改变了的形象。
Dextra autem videntur, quae laeva sunt, quia contrariis partibus oculorum contrarias partes attingunt.
然而,左侧的事物看起来在右侧,是因为它们以眼睛的相反部分接触到了相反的部分。
Respondent autem dextera dexteris, laeva laevis conversione luminum, cum ea inter se non cohaerescunt.
但是,通过光的转换,右侧与右侧对应,左侧与左侧对应,只要它们彼此不粘合。
Id fit, cum speculorum levitas hinc illincque altitudinem adsumpsit et ita dextera detrusit in laevam partem oculorum laevaque in dexteram.
这发生在镜面的平滑度在此处和彼处取得了高度,从而将右侧推入眼睛的左侧,将左侧推入右侧之时。
Supina etiam ora cernuntur depulsione luminum; quae convertens inferiora reddit, quae sunt superiora.
仰卧的面容也可以通过光的偏转被看见,光的旋转将原本在上的部分呈现在下。
§50Atque haec omnia ex eo genere sunt, quae rerum adiuvant causas; quibus utitur ministeriis deus, cum optimi speciem, quoad fieri potest, efficit.
所有这些都属于辅助事物原因的范畴;神在尽可能创造出最完美事物的形象时,便使用这些辅助手段。
Sed existimant plerique non haec adiuvantia causarum, sed has ipsas esse omnium causas, quae vim habeant refrigerandi calfaciendi, concrescendi liquendi, careant autem omni intellegentia atque ratione, quae nisi in animo nulla alia in natura reperiantur.
但大多数人认为这些并不是原因的辅助者,而是万物本身的原因——它们具有冷却、加热、凝固、液化的力量,却缺乏一切理智和理性,而理智和理性在自然界中除灵魂之外是找不到的。
Animus autem sensum omnem effugit oculorum; at ignis, anima, aqua, terra corpora sunt, eaque cernuntur.
然而灵魂避开了眼睛的一切感官,而火、气、水、土则是身体,它们是可以被看见的。
§51Illum autem, qui intellegentiae sapientiaeque se amatorem profitetur, necesse est intellegentis sapientisque naturae primas causas conquirere, dein secundas earum rerum, quae necessario movent alias, cum ipsae ab aliis moventur.
但是,一个自称是理智与智慧之爱好者的人,必须首先探寻理智与智慧本性的第一原因,其次探寻那些自身被他物推动而又必然推动他物的第二原因。
Quocirca nobis sic cerno esse faciendum, ut de utroque nos quidem dicamus genere causarum, separatim autem de iis, quae cum intellegentia sunt efficientes pulcherrimarum rerum atque optumarum, et de iis, quae vacantes prudentia inconstantia perturbataque efficiunt.
因此,我认为我们也必须这样做,即我们固然要探讨这两类原因,但要将它们分开:一类是伴随着理智、创造出最美最善之物的原因,另一类则是缺乏明智、产生无序和混乱变化的原因。
§52Ac de oculorum quidem causis, ut haberent eam vim, quam nunc habent, satis ferme esse dictum puto.
关于眼睛得以拥有其现在所拥有的那股力量的原因,我认为已经说得差不多了。
Maxuma autem eorum utilitas donata hominum generi deorum munere deinceps explicetur.
而作为神明的恩赐赋予人类的、它们最大的效用,接下来将予以阐明。
Rerum enim optumarum cognitionem nobis oculi attulerunt.
因为眼睛为我们带来了对最善之物的认识。
Nam haec, quae est habita de universitate oratio a nobis, haud umquam esset inventa, si neque sidera neque sol neque caelum sub oculorum aspectum cadere potuissent.
如果我们关于宇宙所作的这一番论述,是在星星、太阳、天空都无法落入眼睛的视野之中的情况下,那么它就绝不会被发明出来。
Nunc vero dies noctesque oculis cognitae, tum mensum annorumque conversiones et numerum machinatae sunt et spatium temporis dimensae et ad quaestionem totius naturae inpulerunt; quibus ex rebus philosophiam adepti sumus, quo bono nullum optabilius, nullum praestantius neque datum est mortalium generi deorum concessu atque munere neque dabitur * * *
然而现在,通过眼睛认识了白昼与黑夜,接着月与年的运转和数量被设计出来,时间的空间被测量,并促使我们去探究整个自然;我们从这些事物中获得了哲学,在神明的允许和恩赐下,既没有比这更值得追求、更卓越的善被赋予必死的人类,今后也绝不会被赋予