§27Et corpus quidem caeli aspectabile effectum est, animus autem oculorum effugit optutum.
天体的身体确实被制成可见的,但灵魂却避开了眼睛的凝视。
Est autem unus ex omnibus rationis concentionisque, quae a(rmoni/a Graece, sempiternarum rerum et sub intellegentiam cadentium compos et particeps, quo nihil est ab optimo et praestantissimo genitore melius procreatum;
此外,它是所有参与并分享理性与和谐(希腊语中称为 harmonía)的事物中,唯一属于永恒且为理智所领悟之物,而在由最善、最卓越的父亲所创造的事物中,没有比它更美好的了;因为它是由“同一”与“他者”的自然,加上附加的原料,通过三部分的调和与比例结合而成。
quippe qui ex eadem iunctus alteraque natura adiuncta materia temperatione trium partium proportione conpactus, se ipse conversans, cum materiam mutabilem arripuit et cum rursus individuam atque simplicem, per se omnis movetur discernitque, quid sit eiusdem generis, quid alterius, et cetera diiudicat, quid cuique rei sit maxime aptum, quid quoque loco aut modo aut tempore contingat, quaeque distinctio sit inter ea, quae gignantur, et ea, quae sint semper eadem.
它在自我旋转中,当接触到可变的原料,以及再次接触到不可分割且简单的原料时,便依靠自身而在整体中运动,并辨别什么是“同一的类别”,什么是“他者的类别”,并判定其他一切事物:什么对个别事物最为适宜,什么在什么地方、以什么方式或在什么时间发生,以及在那些被产生的事物与那些始终相同的事物之间存在着怎样的区别。
§28Ratio autem vera, quae versatur in iis, quae sunt semper eadem, et in iis, quae mutantur, cum in eodem et in altero movetur ipsa per sese sine voce et sine ullo sono, cum eam partem attingit, qua sensus cieri potest, et orbis illius generis alterius inmutatus et rectus omnia animo mentique denuntiat, tum opiniones adsensionesque firmae veraeque gignuntur; cum autem in illis rebus vertitur, quae manentes semper eadem non sensu, sed intellegentia continentur * * * Ratione igitur et mente divina ad originem temporis curriculum inventum est solis et lunae §29* * * ius natura converteret, ut terram lunae cursus proxime ambiret eique supra terram proxima solis circumvectio esset.
然而,活跃于始终相同的事物以及发生变化的事物中的真理,当它自身无声无息地在“同一”与“他者”中运动时,当它接触到能激起感觉的那一部分,并且那个属于“他者”类别的圆环不偏不倚且正直地向灵魂和理智宣告一切时,那时便产生了坚定且真实的意见与同意;但当它转向那些始终保持相同、不靠感觉而靠理智来把握的事物时…… 因此,凭着神圣的理性和理智,为了时间的起源,太阳和月的运行轨道被发明了出来 ……[残缺]其自然会旋转,使得月的运行轨道最接近地球,而在地球之上,次接近的是太阳的公转轨道。
Lucifer deinde et sancta Mercuri stella cursum habent solis celeritati parem, sed vim quandam contrariam, eaque concursatione, quam inter se habent Lucifer, Mercurius, sol, alii alios vincunt vicissimque vincuntur.
接着,启明星与信使的神圣之星拥有与太阳速度相等的运行轨道,但具有某种相反的力量,通过启明星、水星、太阳在彼此之间所具有的这种并驰运动,一些星超越其他星,又依次被超越。
§30Reliquorum siderum quae causa collocandi fuerit, quaeque eorum sit conlocatio, in sermonem alium differendum est, ne in eo, quod attingendum fuit, quam in eo, quoius causa id attingimus, longior ponatur oratio.
至于安置其余星辰的原因是什么,以及它们的配置如何,必须推迟到另一番论述中,免得在顺带提及的事物上花费比在由于其原因而提及它的事物上更长的篇幅。
Quando igitur sibi quodque eorum siderum cursum decorum est adeptum, ex quibus erat modus temporis consignandus, conligatisque corporibus vinculis animalibus animantia orta sunt eaque imperio parere didicerunt, tum ex alterius naturae motione transversa in eiusdem naturae motum incurrentia in eaque haerentia atque inpedita, cum alia maiorem lustrarent orbem, alia minorem, tardius quae maiorem, celerius quae minorem, motu unius eiusdemque naturae quae velocissime movebantur, ea celeritate vinci a tardioribus et, cum superabant, superari videbantur.
因此,当这些星辰中的每一颗都获得了适合自己的运行轨道(时间的尺度便是由此来标记的),并且它们的身体被生命之索维系着、生物由此产生并学会了服从命令时,接着,它们从“他者”自然的横向运动中冲入“同一”自然的运动里,并滞留且受阻于其中,由于一些星辰环绕着较大的圆圈,另一些环绕着较小的圆圈,环绕较大者运动较慢,环绕较小者运动较快,那些在电一且相同的自然运动中移动最快的星辰,在速度上似乎被较慢的星辰超越了,并且在它们本该超越时反倒显得被超越了。
§31Omnis enim orbis eorum quasi helicae inflexione vertebat, quia bifariam contrarie simul procedentia efficiebant, ut, quod esset tardissimum, id proximum fieret celerrimo.
因为它们所有的圆环都像螺旋的弯曲一样旋转,因为同时在两个方向上相反地进行,导致了那最慢的反而变得与最快的最近。
Atque ut esset mensura quaedam evidens, quae in octo cursibus celeritates tarditatesque declararet, deus ipse solem quasi lumen accendit ad secundum supra terram ambitum, ut quam maxime caelum omnibus conluceret animantesque, quibus ius esset doceri, ab eiusdem motu et ab eius, quod simile esset, numerorum naturam vimque cognoscerent.
为了能有一个显而易见的尺度来表明这八个运行轨道中的快慢,神亲自在地球上空的第二层圆道上将太阳点亮,犹如一盏明灯,使天空尽可能为所有人照亮,并使那些有权受教的生物,能从“同一”的运动以及与之相似的运动中,认识到数量的本性与力量。
§32Nox igitur et dies ad hunc modum et ob has generata causas unum circumitum orbis efficit sapientissimum atque optimum, mensis autem, quando luna lustrato suo cursu solem consecuta est, annus, ubi sol suum totum confecit et peragravit orbem.
因此,昼夜以这种方式、由于这些原因产生,完成了最智慧、最完美的圆环的一次旋转;而月则是当月亮巡行完自己的轨道并追上太阳之时;年则是当太阳完成并走完它的整个圆环之时。
§33Ceterorum autem siderum ambitus ignorantes homines praeter admodum paucos neque nomine appellant neque inter se numero commetiuntur.
然而,除了极少数人之外,人们对其他星辰的运行一无所知,既不给它们命名,也不在彼此之间用数量进行测量。
Itaque nesciunt hos siderum errores id ipsum esse, quod rite dicitur tempus, multitudine infinita, varietate admirabili praeditos.
因此,他们不知道星辰的这些游荡正是被合宜地称为时间的那个东西,它们具有无穷的数量和令人赞赞的多样性。
Ac tamen illud perspici et intellegi potest, absoluto perfectoque numero temporis absolutum annum perfectumque tum compleri denique, cum se octo ambitus confectis suis cursibus ad idem caput rettulerunt, cumque eos permensus est idem et semper sui similis orbis.
然而,有一点是可以洞察和理解的:当时间的完整而完美的数目,在八个运行轨道结束了各自的行程并回到相同的起点时,并且当那相同且始终与自身相似的圆环衡量完它们时,完整而完美的年才终于宣告完成。