Humanitext Reader

西塞罗 · 致布鲁图斯书信集 §2.4.1-2.4.6

关于安东尼的处置及战况的建议

第 29 段,共 30 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗给布鲁图斯写回信,在为卡西乌斯在叙利亚的成功感到高兴的同时,就拘留盖乌斯·安东尼、缺乏增援和资金、公布卡西乌斯战绩以及对他儿子的赞扬等问题发表了自己的看法。

§2.4.1Datis mane a. d. in id. April. Scaptio litteris eodem die tuas accepi Kal. April. Dyrrhachio datas vesperi.
在四月内斯前某天的早上把信交给斯卡普提乌斯,同一天傍晚我收到了你于四月一日在狄拉奇乌姆写的信。
itaque mane prid. Id. Apr. , cum a Scaptio certior factus essem non esse eos profectos quibus pridie dederam et statim ire, hoc paululum exaravi ipsa in turba matutinae salutationis.
因此,在四月内斯前一天的早上,当我从斯卡普提乌斯那里获悉我前一天给信的那些人还没有出发且立刻就要走时,我便在清晨拜访的嘈杂人群中匆匆写下了这寥廖数语。
§2.4.2de Cassio laetor et rei publicae gratulor, mihi etiam qui repugnante et irascente Pansa sententiam dixerim ut Dolabellam bello Cassius persequeretur.
我为卡西乌斯感到高兴,并为国家庆贺,也为我自己庆贺,因为我在潘萨反对和愤怒的情况下发表了意见,认为卡西乌斯应当用战争追击多拉贝拉。
et quidem audacter dicebam sine nostro senatus consulto iam illud eum bellum gerere.
而且我当时确实大胆地说,即使没有我们的元老院决议,他也已经在进行这场战争了。
de te etiam dixi tum quae dicenda putavi.
关于你,我当时也说了我认为该说的话。
haec ad te oratio perferetur, quoniam te video delectari Philippicis nostris.
这篇演说会送达给你,因为我看到你喜欢我们的《菲利比克》。
§2.4.3quod me de Antonio consulis, quoad Bruti exitum cognorimus custodiendum puto.
至于你向我咨询关于安东尼的事,我认为在得知布鲁图斯的结局之前应当将他拘留。
ex iis litteris quas mihi misisti, Dolabella Asiam vexare videtur et in ea se gerere taeterrime.
从你寄给我的信来看,多拉贝拉似乎正在蹂躏亚细亚,并在那里表现得极其恶劣。
compluribus autem scripsisti Dolabellam a Rhodiis esse exclusum.
然而,你给好几个人写信说,多拉贝拉已被罗得斯人拒之门外。
qui si ad Rhodum accessit, videtur mihi Asiam reliquisse.
如果他已接近罗得斯,在我看来他似乎已经离开了亚细亚。
id si ita est, istic tibi censeo commorandum; sin †eam semel cepit, mihi crede, non erit id. Apr. † at in Asiam censeo persequendum.
如果是这样,我认为你应该留在那里;但如果†他一旦占领了它,相信我,那将不仅是四月十三日;但†我认为应该追击他到亚细亚。
nihil mihi videris hoc tempore melius acturus.
在这个时候,在我看来你不会做比这更好的事了。
§2.4.4quod egere te duabus necessariis rebus scribis, supplemento et pecunia, difficile consilium est.
至于你写道你缺少两样必需的东西,即增援兵和资金,这是一个困难的抉择。
non enim mihi occurrunt facultates quibus uti te posse videam praeter illas quas senatus decrevit, ut pecunias a civitatibus mutuas sumeres.
因为除了元老院所决议的、即你可以从各城邦借款之外,我实在想不出你还能利用什么资源。
de supplemento autem non video quid fleri possit.
然而关于增援兵,我看不出能做些什么。
tantum enim abest ut Pansa de exercitu suo aut dilectu tibi aliquid tribuat, ut etiam moleste ferat tam multos ad te ire voluntarios, quo modo equidem credo, quod iis rebus quae in Italia decernuntur nullas copias nimis magnas esse arbitretur, quo modo autem multi suspicantur, quod ne te quidem nimis firmum esse velit; quod ego non suspicor.
因为潘萨绝不可能从他的军队或征兵中分给你任何东西,以至于他甚至对有这么多志愿兵去你那里感到不悦;我个人相信这是因为他认为对于在意大利决定的事务来说,没有任何军队是多余的,但正如许多人所怀疑的那样,也是因为他不想让你过于强大;而我并不这样怀疑。
§2.4.5quod scribis te ad Tertiam sororem et matrem scripsisse ut ne prius ederent ea quae gesta a Cassio essent quam mihi visum esset, video te veritum esse, id quod verendum fuit, ne animi partium Caesaris, quo modo etiam nunc partes appellantur, vehementer commoverentur.
至于你写道你给你的妹妹特尔提娅和母亲写了信,让她们在我觉得合适之前不要发表卡西乌斯所取得的战绩,我看出你曾担心过——这确实是值得担心的——恺萨派(即使在现在他们仍被称为派别)的人的心中会受到剧烈的震动。
sed ante quam tuas litteras accepimus, audita res erat et pervulgata; tui etiam tabellarii ad multos familiaris tuos litteras attulerant.
但在我们收到你的信之前,这件事就已经传开且家喻户晓了;你的邮递员也给你的许多朋友送去了信。
qua re neque supprimenda res erat, praesertim cum id fieri non posset, neque, si posset, non divulgandam potius quam occultandam putaremus.
因此,这件事既不应该被隐瞒,尤其是因为这是做不到的,而且即使能做到,我们也会认为应该公开而不是隐瞒它。
§2.4.6de Cicerone meo et, si tantum est in eo quantum scribis, tantum scilicet quantum debeo gaudeo et, si quod amas eum eo maiora facis, id ipsum incredibiliter gaudeo a te eum diligi.
关于我的儿子西塞罗,如果他身上确实有如你所写的那么多优点,我自然会尽我应有的程度感到高兴;而且,如果是因为你爱他而把这些优点说得更大了,那我对于他被你喜爱这一事实本身,也感到无比的高兴。

词汇与语法注释

  1. 2.4.1non esse eos profectos quibus pridie dederam et statim ire — 这是一个由 `certior factus essem`(“获悉”)引导的带夺格不定式(间接引语)结构。`non esse profectos`(“他们尚未出发”)和 `(eos) ire`(“他们立刻就走”)通过 `et` 并列。`ire` 是现在时不定式,表示即将发生的动作。
  2. 2.4.2qui repugnante et irascente Pansa sententiam dixerim — 在由关系代词 `qui` 引导的从句中,动词 `dixerim` 使用了虚拟式(完成时),用以表示先行词 `mihi`(“我自己”)的特征或因果关系(“我正是那个……的人”)。此外,`repugnante et irascente Pansa` 是一个使用现在分词的绝对夺格结构(“在潘萨反对且愤怒的情况下”)。
  3. 2.4.4tantum enim abest ut Pansa... aliquid tribuat, ut etiam moleste ferat — 这是一个无人称表达 `tantum abest ut... ut...`(“远非……以至于更……”)的句型。第一个 `ut` 从句(`ut Pansa... aliquid tribuat`)是 `abest` 的主语从句,而第二个 `ut` 从句(`ut etiam moleste ferat...`)则是与 `tantum` 呼应的结果副词从句。
  4. 2.4.6si quod amas eum eo maiora facis — 连词 `quod`(“因为”)表示原因,而程度夺格 `eo`(“因此、相应地”)与具有比较含义的词 `maiora` 相呼应。意为“如果因为你爱他,你便把那些(优点)说得相应地更大了”。

引用这一段

西塞罗, 致布鲁图斯书信集 §2.4.1-2.4.6. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi059.humanitext-lat1:2.4.1-2.4.6

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。