Humanitext Reader

西塞罗 · 致布鲁图斯书信集 §2.3.1-2.3.6

请求建议与叙利亚战况及调配军资

第 28 段,共 30 段 · 拉丁语

内容简介

布鲁图斯切盼西塞罗的修书建议,赞扬卡西乌斯在叙利亚的成功以及西塞罗的演说,同时请求资金和增援,并极力称赞了西塞罗之子的杰出表现。

§2.3.1Litteras tuas valde exspecto, quas scripsisti post nuntios nostrarum rerum et de morte Treboni.
我正非常期待你的来信,那是你在得知我们的近况以及特雷波尼乌斯之死的消息后所写的。
non enim dubito quin mihi consilium tuum explices.
因为我不怀疑你会向我阐明你的建议。
indigno scelere et civem optimum amisimus et provinciae possessione pulsi sumus, quam reciperari facile est neque minus turpe aut flagitiosum erit post reciperari.
由于一桩可耻的罪行,我们既失去了一位极优秀的公民,又被赶出了该省的领有权;收复该省并不难,但此后才去收复,也同样是可耻和丢脸的。
§2.3.2Antonius adhuc est nobiscum, sed medius fidius et moveor hominis precibus et timeo ne illum aliquorum furor excipiat.
安东尼现在仍和我们在一起,但神明在上,我既为这个人的恳求所动容,又害怕某些人的疯狂会把他夺去。
plane aestuo.
我显然处于焦虑之中。
quod si scirem quid tibi placeret, sine sollicitudine essem; id enim optimum esse persuasum esset mihi.
如果我知道你的意愿如何,我就会毫无忧虑;因为我深信那会是最好的选择。
qua re quam primum fac me certiorem quid tibi placeat.
因此,请尽快让我知道你的意愿是什么。
§2.3.3Cassius noster Syriam, legiones Syriacas habet ultro quidem a Murco et a Marcio et ab exercitu ipso arcessitus.
我们的卡西乌斯掌握着叙利亚和叙利亚的军团,这确实是穆尔克斯、马尔基乌斯以及军队本身主动召集他去的。
ego scripsi ad Tertiam sororem et matrem ne prius ederent hoc quod optime ac felicissime gessit Cassius quam tuum consilium cognovissent tibique visum esset.
我已写信给我的妹妹特尔提娅和母亲,让她们在得知你的建议并获得你的同意之前,不要发表卡西乌斯所取得的这一极佳且极其成功的战绩。
§2.3.4legi orationes duas tuas, quarum altera Kal. Ian. usus es, altera de litteris meis, quae habita est abs te contra Calenum.
我阅读了你的两篇演说,其中一篇你在一月一日发表,另一篇是关于我的来信、由你针对卡勒努斯发表的。
nunc scilicet hoc exspectas dum eas laudem.
显然,你现在正期待着我对它们的称赞。
nescio animi an ingeni tui maior in his libellis laus contineatur; iam concedo ut vel Philippici vocentur, quod tu quadam epistula iocans scripsisti.
我不知道在这些小册子中,究竟是对你心灵的赞赏更大,还是对你才华的赞赏更大;现在我同意它们甚至可以被称为《菲利比克》,这是你在某封信中开玩笑写过的。
§2.3.5duabus rebus egemus, Cicero, pecunia et supplemento;
西塞罗,我们需要两样东西:资金和增援兵。
quarum altera potest abs te expediri ut aliqua pars militum istinc mittatur nobis vel secreto consilio adversus Pansam vel actione in senatu, altera quo magis est necessaria neque meo exercitui magis quam reliquorum, hoc magis doleo Asiam nos amisisse; quam sic vexari a Dolabella audio ut iam non videatur crudelissimum eius facinus interfectio Treboni.
其中一样可以由你来解决,使得那里的部分士兵被派往我们这里,无论是通过针对潘萨的秘密计划,还是通过在元老院的行动,另一样越是必要——不仅对我的军队,对其他人的军队也同样如此——我就越为我们失去了亚细亚而感到痛心;我听说亚细亚正受到多拉贝拉如此严重的蹂躏,以至于现在杀害特雷波尼乌斯似乎已不再是他最残忍的罪行。
vetus Antistius me tamen pecunia sublevavit.
不过,老安提斯提乌斯在资金上资助了我。
§2.3.6Cicero, filius tuus, sic mihi se probat industria, patientia, labore, animi magnitudine, omni denique officio ut prorsus numquam dimittere videatur cogitationem cuius sit filius.
西塞罗,你的儿子凭借他的勤勉、坚忍、辛劳、气魄,以及最后在一切责任上的表现,向我证明了自己,以至于他似乎完全没有片刻忘记自己是谁的儿子。
qua re quoniam efficere non possum ut pluris facias eum qui tibi est carissimus, illud tribue iudicio meo ut tibi persuadeas non fore illi abutendum gloria tua ut adipiscatur honores paternos.
因此,既然我无法使你更加看重这位对你而言最珍贵的人,那就请信任我的判断,并让自己确信:他将无需滥用你的荣耀,便能获得父亲当年的荣誉。
Kalend. Apr. Dyrrhachio.
四月一日,于狄拉奇乌姆。

词汇与语法注释

  1. 2.3.1reciperari — 中性形容词 facile 的主语(被动不定式,“被收复”)。第二个 reciperari 同样充当主语,与副词 post(“事后、迟延地”)连用,意为“事后被收复”。
  2. 2.3.5quo magis est necessaria... hoc magis doleo — 表示比例关系的 quo... hoc... 句型(“越是……就越……”)。意为“它(资金)越是必要,我就越发为我们失去了亚细亚而感到痛心”。
  3. 2.3.6non fore illi abutendum gloria tua — 由 fore(未来不定式)与动形容词(gerundive)的无人称结构 abutendum [esse] 结合而成的间接引语表达。动词 abuti 支配夺格 gloria tua,illi 为行为者与格,意为“他(西塞罗之子)将无需滥用你的荣耀”。

引用这一段

西塞罗, 致布鲁图斯书信集 §2.3.1-2.3.6. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi059.humanitext-lat1:2.3.1-2.3.6

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。