§2.1.1Cum haec scribebam, res existimabatur in extremum adducta discrimen.
当我写下这些时,局势被认为陷入了极端的危机。
tristes enim de Bruto nostro litterae nuntiique adferebantur.
因为有关我们布鲁图斯的令人忧虑的信件和消息正被送来。
me quidem non maxime conturbabant.
然而,这些并没有极大地扰乱我。
his enim exercitibus ducibusque quos habemus nullo modo poteram diffidere neque adsentiebar maiori parti hominum.
因为我绝不能对我们所拥有的这些军队和将领失去信心,我也不赞同大多数人的看法。
fidem enim consulum non condemnabam quae suspecta vehementer erat; desiderabam non nullis in rebus prudentiam et celeritatem; qua si essent usi, iam pridem rem publicam reciperassemus.
因为我并不谴责执政官们的忠诚,虽然这引起了极大的怀疑;我只是在某些事情上感到缺乏审慎与迅速;如果他们当时运用了这些,我们早就收复了国家。
non enim ignoras quanta momenta sint in re publica temporum et quid intersit idem illud utrum ante an post decernatur, suscipiatur, agatur.
因为你并非不知道,在国家事务中时机有多么重要,而且同样的一件事是提前决定、着手、执行,还是推迟进行,会带来多么大的差别。
omnia quae severe decreta sunt hoc tumultu, si aut quo die dixi sententiam perfecta essent et non in diem ex die dilata aut, quo ex tempore suscepta sunt ut agerentur, non tardata et procrastinata, bellum iam nullum haberemus.
在这场动乱中严厉决定的一切事情,如果要么在我提出意见的那天就已完成,而不是一天推一天,要么从它们开始执行的时候起,没有被延误和拖延,我们现在就不会面临任何战争。
§2.1.2omnia, Brute, praestiti rei publicae quae praestare debuit is qui esset in eo in quo ego sum gradu senatus populique iudicio conlocatus, nec illa modo quae nimirum sola ab homine sunt postulanda, fidem, vigilantiam, patriae caritatem.
布鲁图斯,我已向国家履行了一个通过元老院和人民的裁决、被安置于我如今所处地位的人应当履行的一切。 不仅是那些固然只能向常人要求的品质,即忠诚、警惕和对祖国的热爱。
ea sunt enim quae nemo est qui non praestare debeat.
因为这些是任何一个不应当履行的人都不存在的。
ego autem ei qui sententiam dicat in principibus de re publica puto etiam prudentiam esse praestandam nec me, cum mihi tantum sumpserim ut gubernacula rei publicae prehenderem, minus putarim reprehendendum si inutiliter aliquid senatui suaserim quam si infideliter.
然而我认为,对于在国家首要人物中发表意见的人,还必须表现出审慎;而且,既然我已经承担了执掌国家舵轮的重任,如果我对元老院提出了无益的建议,我不认为自己应受指责的程度会少于提出不忠实建议时的指责。
§2.1.3Acta quae sint quaeque agantur scio perscribi ad te diligenter; ex me autem illud est quod te velim habere cognitum, meum quidem animum in acie esse neque respectum ullum quaerere nisi me utilitas civitatis forte converterit; maioris autem partis animi te Cassiumque respiciunt.
我知道,已经做过的事和正在做的事都已向你详细地写明;但从我这里,我希望你了解的是:我的心确实在战线上,除非城邦的利益碰巧让我回心转意,否则我不会寻求任何退路;而大多数人的心都在注视着你和卡西乌斯。
quam ob rem ita te para, Brute, ut intellegas aut, si hoc tempore bene res gesta sit, tibi meliorem rem publicam esse faciendam aut, si quid offensum sit, per te esse eandem reciperandam.
因此,布鲁图斯,请做好准备,使你明白:要么在这个时候如果事情进展顺利,你必须建立一个更好的国家;要么如果发生任何挫折,你必须亲手收复同一个国家。