§1.18.1Cum saepe te litteris hortatus essem ut quam primum rei publicae subvenires in Italiamque exercitum adduceres neque id arbitrarer dubitare tuos necessarios, rogatus sum a prudentissima et diligentissima femina, matre tua, cuius omnes curae ad te referuntur et in te consumuntur ut venirem ad se a. d. VIII Kal. Sextilis.
当我经常写信劝你尽早援助国家并将军队带到意大利,且我认为你的亲属对此并不怀疑时,我受到你那最聪明、最勤勉的母亲的请求,她所有的心思都倾注在你身上,为你多方奔波,要我在八月朔日的前第八天去她那里。
quod ego, ut debui, sine mora feci.
我毫无延迟地去了,正如我应当做的那样。
Cum autem venissem, Casca aderat et Labeo et Scaptius.
当我到达时,卡斯卡、拉贝奥和斯卡普提乌斯都在场。
at illa rettulit quaesivitque quidnam mihi videretur, arcesseremusne te atque id tibi conducere putaremus an tardare et commorari te melius esset.
而她提出了这个问题,询问我到底怎么想,我们是否应该召回你,并认为这是否对你有利,还是你延迟和停留会更好。
§1.18.2respondi id quod sentiebam, et dignitati et existimationi tuae maxime conducere te primo quoque tempore ferre praesidium labenti et inclinatae paene rei publicae.
我回答了我的真实想法:对你的尊严和名望最有利的是,你应在最快的机会向这个正在动摇、几乎崩溃的国家提供援助。
quid enim abesse censes mali in eo bello, in quo victores exercitus fugientem hostem persequi noluerint et in quo incolumis imperator honoribus amplissimis fortunisque maximis, coniuge, liberis, vobis adfinibus ornatus bellum rei publicae indixerit? quid dicam in tanto senatus populique consensu, cum tantum resideat intra muros mali?
因为你认为在这场战争中还缺少什么灾难呢? 在这场战争中,获胜的军队不愿追击逃跑的敌人,而在其中,一个安然无恙、享有最崇高荣誉和最大财富、并有妻子、孩子及你们这些姻亲相伴的将军,竟然向国家宣战? 在元老院和人民如此巨大的共识中,当城墙内仍留存着如此多的邪恶时,我还能说什么呢?
§1.18.3maximo autem, cum haec scribebam, adficiebar dolore quod, cum me pro adulescentulo ac paene puero res publica accepisset vadem, vix videbar quod promiseram praestare posse.
然而,当我写下这些时,我正承受着极大的痛苦,因为当国家接受我作为那个年轻人、甚至几乎是小男孩的担保人时,我似乎几乎无法履行我的诺言。
est autem gravior et difficilior animi et sententiae maximis praesertim in rebus pro altero quam pecuniae obligatio.
此外,在最重大的事务中替他人担保心意和信念,比金钱的债务更沉重、更困难。
haec enim solvi potest et est rei familiaris iactura tolerabilis; rei publicae quod spoponderis, quem ad modum solvas, nisi is dependi facile patitur pro quo spoponderis?
因为后者是可以偿还的,且家产的损失是可容忍的;但你对国家所承诺的事,如果那个你为之担保的人自己不轻易允许其被履行,你又该如何履行呢?
§1.18.4quamquam et hunc, ut spero, tenebo multis repugnantibus.
尽管如此,正如我所希望的,虽然有许多人反对,我仍将留住此人。
videtur enim esse indoles, sed flexibilis aetas multique ad depravanduin parati; qui splendore falsi honoris obiecto aciem boni ingeni praestringi posse confidunt.
因为他似乎天资不错,但年龄尚易受动摇,且有许多人准备去腐蚀他;他们确信,通过展现虚假荣誉的光芒,可以遮蔽他良好天资的视线。
itaque ad reliquos hic quoque labor mihi accessit ut omnis adhibeam machinas ad tenendum adulescentem ne famam subeam temeritatis.
因此,在其余的劳苦之外,我也增加了这项工作,即动用一切手段来留住这个年轻人,以免我落得个轻率的名声。
quamquam quae temeritas est? magis enim illum pro quo spopondi quam me ipsum obligavi; nec vero paenitere potest rem publicam me pro eo spopondisse, qui fuit in rebus gerendis cum suo ingenio tum mea promissione constantior.
然而,这算什么轻率呢? 因为我束缚那个我为之担保的人,甚于束缚我自己;国家确实不可能后悔我曾为他担保,因为在处理事务中,无论是凭借他自己的天赋还是我的承诺,他都表现得更为坚定。
§1.18.5maximus autem, nisi me forte fallit, in re publica nodus est inopia rei pecuniariae.
但是,除非我碰巧弄错,国家最大的症结在于资金的匮乏。
obdurescunt enim magis cotidie boni viri ad vocem tributi; quod ex centesima conlatum impudenti censu locupletium in duarum legionum praemiis omne consumitur.
因为善人们每天对“征税”一词变得更加抵触;这种按百分之一从富人无耻的财产申报中征收上来的税款,全都消耗在两个军团的赏赐中了。
impendent autem infiniti sumptus cum in hos exercitus quibus nunc defendimur tum vero in tuum.
然而,无限的开支不仅迫在眉睫于我们现在赖以自卫的这些军队,而且确实也迫在眉睫于你的军队。
nam Cassius noster videtur posse satis ornatus venire.
因为我们的卡西乌斯似乎能够装备精良地前来。
sed et haec et multa alia coram cupio idque quam primum.
但我渴望当面探讨这些和许多其他事情,并且越快越好。
§1.18.6de sororis tuae filiis non exspectavi, Brute, dum scriberes.
关于你姐姐的儿子们,布鲁图斯,我没有等到你写信。
omnino ipsa tempora (bellum enim ducetur) integram tibi causam reservant.
总的来说,时局本身(因为战争将会延长)为你保留了一个未受影响的诉讼。
sed ego a principio, cum divinare de belli diuturnitate non possem, ita causam egi puerorum in senatu ut te arbitror e matris litteris potuisse cognoscere; nec vero ulla res erit umquam in qua ego non vel vitae periculo ea dicam eaque faciam quae te velle quaeque ad te pertinere arbitrabor.
但从一开始,当我无法预知战争的持久性时,我就已经在元老院中为这些孩子进行了辩护,正如我认为你已能从你母亲的信中了解到的那样;确实,将来绝不会有任何事情,能让我即使冒着生命危险,也不去说那些我认为你所希望的、以及做那些我认为与你相关的事情。
vi Kal. Sextilis.
八月朔日的前第六天。